PL 142, col. 909

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

imperatores, principes, majores et minores; quotquot
habuerunt initium nascendi, habent conditionem
moriendi; excepti sunt Elias et Enoch, et
ipsi in suo ordine, temporibus Antichristi morituri.
Moritur Filius Dei; aliter nos, aliter ille; ille potestate,
nos conditione; ille voluntate, nos necessitate,
quamvis et ipse necessitate, quia pro
nostra liberatione. Nisi enim ille moreretur, nos
non resurgeremus; moritur ille, ut nos post mortem
vitam speraremus aeternam.
CAP. XIV.-- De transitu ejus. Quomodo terram ejus beatus spiritus deseruit coelosque petivit.
In extremis itaque vitae suae felicis memoriae Odilo
per quinquennium novis iterum et gravissimis cruciatibus
coepit vehementer affligi. Qui cum jam mortem

vicinam sentiret, sanctorum apostolorum limina
adiit, eo voto, ea spe, ut ibi sub tantorum apostolorum
protectione debitum mortis exsolveret, sicut semper
in votis habuerat. Sed quia non est in hominis potestate
via ejus, aliter se res habuit quam speravit.
Mansit itaque ibi per quatuor menses, gravissima
corporis detentus infirmitate. Aderat sibi dulcis memoriae
Clementis papae, de quo supra memoravimus,
desiderabilis collocutio, et apostolicae reverentiae
benedictio: frequens etiam monachorum et clericorum
grata visitatio, inter quos saepius revisebat
domnus Laurentius archiepiscopus de Malfia,
vir per omnia sanctissimus, in Scripturis utriusque
linguae, Graecae videlicet et Latinae, facundissimus,
istiusque nostri Patris familiarissimus: quorum

uterque animus conglutinabatur individui amore
spiritus. Postquam vero contra spem convaluit,
fultus sanctorum apostolorum suffragiis, et munitus
benedictionibus apostolicis ad propria rediit; Cluniacum
venit, et ibi per totum fere annum semetipsum,
in quantum infirmitas concessit, jejuniis,
orationibus et vigiliis vehementer afflixit; fratres
ibi manentes et supervenientes piis exhortationibus
instruxit, et velocem sui corporis depositionem
imminere praedixit. Decreverat post haec ut monasteria
sua et cellas circuiret, fratres visitaret, paternis
admonitionibus instruendo ad meliora provocaret,
et sic demum quocunque secederet, ibi suam sollicitus
vocationem exspectaret. Hoc opere incoepto,

Silviniacum venitur, quo praedecessor suus sanctus
Maiolus moritur et sepultus requiescit. Ibi itaque
non paucis diebus commoratus, cum instaret jam
adventus Dominicae Nativitatis, et ipse tanquam vox
praecurrens, de die in diem populo tantae festivitatis
gaudia in suo sermone publice denuntiaret, subito
illi sui diuturni cruciatus, et antiquissimi dolores
simul ad vitalia congregantur, et de ejus vita, heu,
proh dolor, desperatur! Ut est ecclesiasticae consuetudinis,
fratres cum psalmis ante eum veniunt, secundum
apostolicam sententiam oratio fidei super
eum celebratur, mysterium vivifici corporis et sanguinis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.