PL 142, col. 926

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

concurrunt, psalmis et orationibus incumbunt,
et ne nobis inde innocentibus damnum eveniat,
unusquisque pro nobis sollicitus exorat. Finita
vero oratione, vir sanctus vas sibi confractum praesentari
jubet, oculis inspicit, manibus attrectat: et
ecce nihil rupturae vel confractionis recognoscit.
Indignatus vero circa monachos: Quid, inquit, vobis,
fratres, videbatur? credo, certe visus vester
nescio qua caligine detinebatur. Fingebatis fallaciter
fracturam vasculi, cum ecce inde nulla conspiciantur
signa periculi. Fratres vero haec videntes,
attoniti stupore miraculi, nihil inde audebant loqui.
Post haec tempore constituto, ego cum socio pro vase
repetendo venimus, et a bajulo illius requisivimus.
Qui advocans me in partem vas reddidit, et ut imperatori

pro magno munere redderem suasit. Quem
percunctatus cur talia diceret, per ordinem cuncta
quae acciderant narravit. Ego vero gratulabundus
cum socio redii, imperatori quae agnoveram sub
silentio retuli, et super hoc miraculo magno illum
replevi admirationis gaudio et insolitae delectationis
jubilo. Supra modum enim eum diligebat illiusque
consiliis humiliter adhaerebat. De quo etiam talia
agnoscens, magis ac magis omni veneratione dignum
habebat. Haec ita mihi Albericus ecclesiae Cumanae
episcopus in veritate narravit, quae etiam a
pluribus aliis personis vera esse pro certo agnovi.
CAP. XIII.-- De quadam visione cujusdam eremitae.
Retulit mihi etiam domnus Richardus episcopus
quamdam visionem, quam et ego quondam audieram,

sed tunc animo minime retinebam. Quodam tempore,
inquit, vir quidam religiosus de pago Rotenensi
( Rodez ) oriundus ab Jerosolymis revertebatur.
Transiens autem mare, quod a Sicilia versus
Thessalonicam protenditur, pertulit cum pluribus
aliis gravissimum ventum in medio positus. Qui navim
impellens, appulit ad quamdam insulam sive
rupem, ubi quidam servus Dei reclusus manebat:
ubi aliquandiu tranquillitatem maris exspectans
praedictus vir commoratus, coepit cum illo servo
Dei de multis collocutionem habere. Inquisitus
vero a viro Dei unde genus duceret, Aquitanum se
esse respondit. Tunc idem homo Dei sciscitatus est
si quoddam monasterium quod nominaretur Cluniacum,
et Odilonem ejusdem loci abbatem nosset.

At ille respondit: Novi, et bene novi, et hoc quare
percuncteris scire cupio. Dicam tibi, inquit, et ut
animo recondas quae audieris admoneo. Vicina loca
sunt nobis, ex semetipsis manifesto Dei judicio,
gravissima eructantia ignis incendia, in quibus animae
peccatorum ad tempus statutum diversa luunt supplicia.
Sunt vero ad eorum semper renovanda tormenta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.