PL 142, col. 957

Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

quoque meritum et fidele obsequium beati Benedicti
percipere meruit habitum.
Archeanbaldus etiam Silviniacensis loci provisor
fidelissimus, inter suos clarissimus, et
adjacentis patriae pater et pauperum tutor fortissimus,
quantum et qualiter exstitit beato Maiolo devotus,
supradictus multimode praedicat locus, ab eo
et ante et post transitum semper dicendi patris aedificiis,
et divitiis et diversorum ornamentorum speciebus
ornatus et nobilitatus, ita ut deceret si tale
quid fecisset aliquis ex regibus. Iste vero, qui nunc
superest, honoris ejus haeres et nominis, bene
tractat locum illum, nullum etiam infert habitatoribus
damnum. Adeo magnificatus et glorificatus est
beatus Maiolus, Domini praeveniente gratia, in conspectu

regum et principum, coram omni populo, ut
possimus dicere de eo sine dubio, quod de Moysis
Dei famulo Ecclesiasticus replicat sermo: Glorificavit
illum in conspectu regum, et ostendit illi gloriam
suam [(Eccli. XLV)]
. Hugo, rex Francorum, quoties

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.