PL 142, col. 959

Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

patrantur miracula, et plurimis plurima praestita
sunt et praestantur beneficia: quorum numerositatem
et magnitudinem non sufficit per ordinem
omnium nostrorum enarrare memoria. Sed ut brevissima
utar conclusione, ad sepulcrum istius sanctissimi
viri de quo loquimur et cujus vitam et
merita charitati fidelium commendare nitimur,
gratia et misericordia Christi a quacunque infirmitate
detenti multi sanati sunt et sanantur infirmi.
Ibi paralytici eriguntur et claudi, ibi febricitantes
et caeci, ibi a daemonibus possessi mundantur, et
nescimus cujus generis igne terribiliter et miserabiliter
adusti liberantur. Et quisquis ibi devotus
adveniens de quacunque necessitate fideliter
auxilium expetit, voti sui compos effectus redit ad

propria sospes et laetus, praestante Domino nostro
Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate spiritus
sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Cum enim huic sententiae vellem finem imponere,
in qua de beati Maioli vita et moribus fideli
temeritate et humili praesumptione nisus sum aliquid
dicere, venit in memoria memorabile quoddam
praesagium, quod in genitore illius quorumdam
fidelium relatione audiveram gestum. Quod,
ut quidam referunt, isdem pater frequenter jucundo
sermone solitus erat referre. Sed ego huic operi timebam
inserere, ne alicui videretur incredibile.
Postquam accidentia quaedam, quae temporibus illius
evenire contigit, quibus praesagium illud apertissima
ratione favebat, recolere coepi, indubitanter inde

aliquid dicere disposui. Sed insolitae rei nova materies
contradicebat incipere, quod ob granditatem
sui timebam me non posse perficere. Et cum haec
cogitarem, dicebat ipsa mea cogitatio mihi: Tam
idonee poterit quis referre ingenio alicujus viri boni
delusam crudelissimam rabiem lupi, sicut ille retulit
mansuetudinem et obedientiam leonis, qui scripsit
Vitam B. Hieronymi divinae legis interpretis, doctissimi,
eruditissimi et catholici viri? Imminente itaque
tempore illo quo ab Hispaniae finibus ebulliens
crudelissima Sarracenorum ingens multitudo per iter
navale ad terminos usque Italiae atque Provinciae
pervenit et in utroque regno utriusque ordinis sexus
aetatis hominum strages dedit; deinde monasteria
destruens, urbes, vicos villasque depopulans et sic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.