PL 142, col. 965

Epitaphium Adalheidae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

Hieronymi lector, Odilo ejus exemplo Adalheidi
imperatrici, quacum ultimis vitae ejus annis intima
charitate conjunctus fuerat, anno 999 defunctae, epitaphium
conscripsit, quo beatam ejus vitam et praecipua
facta succincte exposita oblivioni eximeret,
et, ut ipse fatetur, alium rei exigendae aptiorem ad
vitam imperatricis scribendam incitaret. Non igitur
vitae historiam integram et accuratam exspectes;
sunt praecipua tantum feminae egregiae fata strictim
recensita, opera pia enumerata, et ultimus
vitae annus, quo auctor Adalheidam comitatus esse
videtur, fusius tractatus, sed a viro qui omnia
ista aut ab Adalheida aut praesens comperisse
censendus est. Liber defuncta imperatrice statim
scriptus, ab Odilone Andreae abbati et congregationi

Ticinensi, fortasse et reliquis coenobiis ab
Adalheida fundatis, Paterniacensi et Saltzensi, transmissus
est. Certe Saltzenses epitaphium noverant,
cui saeculo XI medio librum alterum, miracula
S. Adalheidis enarrantem adjecerunt. Et quare
unum Paterniacum, ubi ipse cum imperatrice ultimo
vitae ejus anno moratus fuerat, praetergrederetur?
Accedit, quod codices epitaphii, quotquot reperiri
potuerunt, textum trifarium praebent, quem ea ratione
immutatum fuisse opinor, ut cum Odilo librum
suum primo Ticinencibus obtulisset, eum secundis
curis recognitum Paterniacum, et aliis parvi momenti
correctis Saltziam mitteret. Ticinensis igitur
codicis apographa exstant:
1) C. Oxoniensis inter Bodleianos n. 2690 (817,

Bodl. Sup. D. Art. 91,) signatus, membranaceus in
folio saeculi XI, quo ipse anno 1827 usus sum. Complectitur
Vitam Odonis abbatis Cluniacensis, credulitatem
Odilonis, Odilonis Vitam Maioli, Petri
Damiani Vitam Odilonis, Odilonis Vitam Adalheidis,
cujus ultimae sententiae octo paginis excisis desiderantur,
fragmentum Vitae S. Simeonis et sermones
sex Odilonis. Textus in universum integer et
bonus. Cui consentit.
2) C., olim S. Martini de Campis, quem Martinus
Marrier, ejus coenobii monachus, tanta diligentia in
Bibliotheca Cluniacensi Andreae Duchesnii nomen
praeferente p. 353-362, expressit, ut ad instar codicis,
qui hodie inter libros S. Martini de Campis
bibliothocae regiae Parisiensi illatos desideratur, esse

videatur. Epitaphium Ottonis I et Heinrici II subjicitur.
Editioni isti Chesnius notas paucas aspersit.
3) C. olim Vallicellensis jam inter regios Bruxellenses
n. 7460 insignis, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.