PL 143, col. 1382

Eadem fſere repetit libro quarto De viris illustribus ordinis nostri cap. 120. Hinc nomen ejus in variis Martyrologiis Gallicanis et monasficis inscriptum reperitur, die 9 Augusti, quo defunctus est : quamvis alii, occasione allerius Maurilii, memoriam cjus die 43 Septembris reco- lant, atque hac ipss die apud Ferrarium memoratur.
Bucelinus eum utraque die celebrat, imo et die 26 Februarii Maurilium monachum Fiscamnensem memorat, quasi is alius esset ab archiepiscopo : cui visiouem, quam $supra ex Willelmo Malmesbu- riensi descripsimus, attribuit.
Eum etiam hac 6c- casione memorat Bollandus inter pretermiss0s dis 26 Februarii. Eumdem $anctum antistitem fratres Sammarthani ct. noster Pommeraius in archiepi- Scopis Rothomagensibus, Marlotus in metropoli Re- mensi, aliique passim auctores, quos Sirgillatim recensere inutile foret, multis laudibys celebra- runt.
- 20. Nondum tamen ullum in Rothomagensi dicecesi officium publicum beatus Maurilius obtinuit, quamvis ejus sepulcrum, quod vulgo tumba sancti Maurilii appellatur, apud Rothomagenses, presertim a metropolitanz ecclesize clero venerationi semper habitum ſuerit, quod etiam stalis diebiis solemniter thurificari ex antiqua traditione mos erat.
Sed cum, anno 1480, Rothomagensts canonici Guillelmo car- diuali de Stotavilla tunc archiepiscopo concessis- sent ut ibidem sepulcrum sibi construeret, effossa humo loculus lapideus inventus est, in quo, przter beati viri ossa, particulz lignez crucis, ac sacrarum vestium aliquot reliquix supererant.
Positus est tamen ibi cardinalis ftumulus, in quo anno 1483 cor cjus conditum est; $ed hac omnia Calviniarze sectze hxretici anno 1562 violaverunt ; nec deinceps ulla beati viri reliquiarum aut sepulcri memoria Superſuit.
MAURILI ARCHIEPISCOPI ROTHOMAGENSIS ET JOANNIS ABBATIS FISCAMNENSIS eg£PISTOLA AD EPISCOPUM EBROICENSEM. Conqueruntur quod inconsulto abbate monachum ob inſractam treviam mulclarertt. (Marten. Anecd., t. I, p. 206.) r Sanctz matris Ebrocacensis Eecclesize reverendissimo episcopo M.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.