PL 143, col. 385
De mensura astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne
per diametrum parte maximo adunetur, mediumque
circulum altrinsecus simul et alium colurum
ad singula puncta intersecet, atque per ipsius
coluri lineam in bina hemisphaeria, sed non aequaliter
dividatur; ipsi quoque congruam latitudinem, in
qua nomina duodecim signorum, et quarumdam
stellarum inscribi possint, ad libitum tribue. Spatia
vero et loca ipsorum duodecim signorum hoc modo.
CAPUT V. De spatiis signorum inveniendis.
Maximum tertium circulorum in 12 partire,
unumquemque scilicet quadrantem in tria. Dehinc
regulam rectam ad singulas 12 partes, et ad trium
circulorum centrum ponito, et Zodiacum, quem
feceras circulum, ubi ad singulas positiones a regula
tangitur, lineis secato, et ita 12 in eo spatia, sed
non aequalia efficiens in minoris hemisphaerii senis
spatiis sena signa ab Ariete usque Libram contra
mundum a dextera scilicet in sinistram ordinato.
In majoris quoque totidem spatiis alia totidem a
Libra usque ad Arietem signa. Sicque ab aequinoctiali
circulo usque ad aestivum Aries, Taurus, Gemini
protenduntur; indeque rursum ad aequinoctialem
Cancer cum Leone et Virgine reclinantur. Porro
inde ad hiemalem Libra, Scorpius Sagittariusque
devergunt; et inde itidem ad aequinoctialem Capricornus
cum Aquario et Piscibus resurgunt. In confinio
quoque Sagittarii et Capricorni quidam prominet
denticulus Almeri Arabice, id est, calculator
vocitatus.
Ad partes vero sive gradus ipsorum signorum in
declivo ejusdem zodiaci latere discernendos praefatas
12 maximi circuli partes in 6, item singulas partes
partire, et ad singulas partitio es ipsas, atque ad
trium circulorum centrum regulam, ubi supra, ponens,
et zodiacum circulum, ubi a regula tangitur,
signans in singulis 12 signis sena, in toto vero zodiaco
72 efficies intervalla, singula quinos de 360
totius circuli gradibus complectentia.
CAPUT VI. De positione stellarum.