PL 143, col. 393
De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne
quorumlibet sint climatum, quamvis paulisper
pro locorum et climatum mutatione ipsi almucantarath
varientur. De qua varietate certa ratio dabitur
in suo loco. Quibus tabulis supersidet Alhancabuth,
id est versatile volvellum, quod manuali versatione
ad demonstrandam coelestis sphaerae volubilitatem
et ad demonstrationem horarum volvit. Nam ejus
versationibus et gradibus solis, eisque respondentibus
horoscopis per partes signiferi circuli certis
locis designatis lucidissimae horarum proprietates
patefiunt, et correptiones et crescentiae noctium et
dierum probantur. Est enim illud excavata machinatione
insculptum secundum interstitia praedictorum
circulorum et positionem stellarum fixarum,
per quas horae noctis dignoscuntur. Sunt certe in
ipso tres circuli, quorum interior in duos hemicyclos
per diametrum partitus est, quibus lineali
divisione sextatis senis signis duodecim signorum
numerus redditur. Quo superposito impellente versatione
videbis Arietem et Libram medium circulum,
Cancrum et Capricornum terminales currendo denotare
circulos. Est etiam ita naturaliter dispositum
ut in septentrionali parte sublimetur, in meridiana
autem ad confinia inferiorum demergatur. Nam
arctius hemisphaerium ab Ariete initiatum, etsi minorum
correptione spatiorum contractum est, de
tamen dilatando per verna ascendit signa, et in
summo Cancro posita solstitiali linea denotatur.
Hinc eadem circuitione dies contrahendo per aestiva
digrediens signa in aequinoctiali terminatur Libra.
A Libra majus hemispherium initiatum et dilatata
circuitione depressum autumnales corripiendo dies
ad Capricorni solstitium perveniet. Hinc brumali
circuitione ad Arietis signum reducitur, in cujus
circuli lateribus [ in marg., vel laterculis] diligenti
partitione signorum partes distinguuntur. Nam
unumquodque signum quinquepertitis discernitur
intervallis, quibus quinis data sena tricenarium
denominant; et sic per ordinem progredientia zodiaci
adimplent numerum. In quo etiam acuti machinati
sunt denticuli, qui certis in locis collocati
stellas adnotant fixas, per quas noctis cognoscimus
horas, quae propriis etiam nominibus Arabicis
inscripti sunt. In cujus rotunditate vel rotunditatis
fronte exstans est denticulus super Capricornum
positus, et ad ipsum umbonem porrectus, qui calculando
summam numeri in epiphania umbonis
positi naturales discriminat horas. Qui dicitur almeri,
id est calculator, et illud halbancabuth desuper
positum tabula involutionem contegit.
Jam vero antica descripta planitie ad posticam
vertitur stylus, in qua signorum et mensium habentur
notitiae. Nam in interioribus circulis cauta
discretione, singulis mensibus, proprii subscripti sunt
dies. Quibus mensibus signa singulis attinentia lineali
divisione superposita sunt. In exterioribus
labris tabulae partes zodiaci per quadras denotantur