PL 143, col. 398

De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

diurnis peractis officiis, confestim flagranti indagatione
stellarum fixarum altitudines nocturnalium
horarum indices providus horoscopus advisere debes.
Nam sicut per solarem altitudinem diurnae inveniuntur
horae, sic per stellarum fixarum nocturnae
eliciuntur horae.
Hoc in loco admonet ratio aliquid dicere quae sint,
ubi sint, quot sint, et de formatione seu vocabulis
earumdem interserere. Sed, dum hic brevitati studetur,
ne nimio hiatu abigatur intentio, in sequenti
quanto competentius, tanto uberius hoc declarabitur [vide inf., cap. 17].
Altitudinem autem cujuslibet
stellae taliter exquire: sublevato Astrolapsu
tantum ipsum Alhidada coaptando torqueas, quoadusque
quamlibet stellarum fixarum tunc apparentium

et in astrolapsu designatarum certa unius oculi
inspectione per ambo contempleris foramina. Qua
visa ejusque altitudine demonstrante Alhidada adnotata
eamdem altitudinem inter Almucantarath coaequa,
in ipsa parte in qua accepisti stellam. Cui
altitudini in Almucantarath caput ejusdem stellae
superpone, et considera quam horam gradus solis
demonstret, quia ipsa est quam quaeris. Sed hoc
observa, ut per nadair solis horas diei, per gradus
solis horas noctis discas.
CAPUT VII. De distinctione horarum per quatuor plagas.
Quatuor sunt plagae mundi, quarum una scilicet
septentrionis nunquam nostris in locis recipit in se

solem. Idcirco per alias tres, id est orientalem,
meridianam, occidentalemque, quae admittunt solem,
duodecim distribuuntur horae, unicuique quatuor.
Nam ter quatuor duodecim reddunt. Datur
orientali plagae 1 2 3 4; meridianae 5 6 7 8; occidentali
9 10 11 12. Ex quibus horis duae semper sunt
sub uno numero vel mensura, exceptis sexta et
duodecima. Nam sicut sexta propter summum solis
ascensum, ita et duodecima propter infimum descensum
nequeunt caeteris numero vel mensura coaequari.
Nam sexta in summo ponitur; et quinta cum
septima, quarta cum octava, tertia cum nona, secunda
cum decima, prima cum undecima mensuratur;
remanet duodecima in occasu posita.

CAPUT VIII. De horis aequinoctialibus et inaequalibus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.