PL 143, col. 452

Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne

Quanta ferant sacri lino praeconia libri
Forsitan ignoras, aut, puto, dissimulas.
In Moysis libris (Moysen recipit canon omnis),
Imo legisti mystica multa geri;
Multos ipse Deus linum sibi poscit in usus;
Pauca tamen breviter commemorare placet.
Quae domus insignis spatio meritove decoris,
Incircumscriptum quae capit aula Deum?
Et tamen ipse sibi dictans habitacula poni,
Linum praecipue quaerit in hoc opere;
Cortinas istum bis quinque requirit in usum;
Ex his quippe domus foederis efficitur.
Has Moysi mandat de bysso texere torta,
Et genus est lini mollis et egregii.
Ille Dei plenus venerando cum duce coetus
Tale per hospitium promeruere Deum.
Se bysso torta velatur foederis arca,
Felix tam sacri cura ministerii!
Ad rem divinam vadens antistes ad aram,
Significativis fulget in exuviis.
Prima quidem manicis includit brachia strictis
Huic poderis nomen; tendit ad usque pedem.
Est quoque talaris, sed dignior, altera vestis;
Illustrat penitus hanc color aerius.
Non habet haec manicas; dependent hujus ad oras
Apte promixtis aurea mala polis.
Floribus et variis Abaneth spectabile gemmis;
Subligat has vestes balteus ille teres.
Inde tegens humeros ad renes pervenit Ephoth
Inscriptas gemmis fertque tribus geminis.
Quam logion Graecus, essin quoque dicit Hebraeus,
Quinta, minor spatio, dignior est merito.
Bis sex distinctas formis et nomine gemmas
Praefert haec vestis pectore pontificis
Quattuor ordinibus; trinas ordo capit unus;
Tot titulat patres, quot numerat lapides.
Hinc caput exornat, sed non tamen omne, thiara;
Ceu videas sphaerae dividuum mediae.
Tegmina nec restant femorum quae turpia velant,
Cum redit apta sacris hora ministeriis.
Nam sacra proposito nil confert lamina nostro,
Impendens fronti nomen habens Domini.
At reliquas vestes, quas hic numeravimus, omnes
De bysso fieri praecipit os Domini.
Ne sit ovis penitus tamen expers muneris hujus,
Hanc Moyses etiam quaerit ad hanc operam.
Praeparat ex ovium rubricato vellere tectum;
Id placet arcendis sordibus et pluviis;
Id tanquam fictum ne sit mihi suspiciosum,
Tu dic assidue quod legis in Moyse.
OVIS.
In libris Moysis revera plurima novi;
Plus lino libris invigilavit ovis:
Nam tu, vel nescis, vel si te scire fateris,
Quae restant caeca supprimis invidia.
Per Moysen plebi dans ritum sacrificandi,
Quid velit in rebus eligit ipse Deus
Munere purgandum mandans in lege reatum,
Non linum penitus quaerit ad istud opus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.