PL 143, col. 469

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

carnales supra modum intumescere moxque detumescere.
Erat quippe affabilis omnibus, etiam infimis,
aspectu et affatu quoque hilaris, obedientissimus
non tantum majoribus et coaequalibus, verum
et suis minoribus. Ejus quidem collegae, quamvis eo
majusculi exstiterunt, duo Adalberones contribules
sui, ex quibus prior immaturo est hinc raptus exitu,
ducis videlicet Theodorici filius, alter autem
Hezilonis ducis germanus, ac Frederici eximii principis
natus, sub scholarum magistro, magister nepotuli
sui Brunonis constitutus, quia tunc pro tempore
habebatur sciolus. Qui postea ad antistitium
Mediomatricae urbis voto cleri et plebis, magis quam
suo assumptus, vir huic nostro tempori refulsit apprime
praedicandus. Nam a primaevo, soli Deo

placendi cupidus, supra aetatem suam et valetudinem,
carnem suam cum vitiis crucifigere conatus
est; adeo fervens igne divinitatis, ut ab ipsis Christiani
tyrocinii rudimentis putaretur perfectissimus.
Denique ut in praesentia de plurimo ejus coelibatu,
de columbina innocentia, de serpentina prudentia,
de discreta acrimonia, deque matura gravitate, in
tenera indole taceatur, in tantum semet jejuniis et
vigiliis affecit, ut illud beati Job etiam historialiter
dici possit: Pelli meae consumptis carnibus adhaesit
os meum [(Job XIX, 20)]
.
IV.
Simul cum eo Bruno studiis vacat. --Hinc ergo
tali collegae indivisibiliter gemino connexus affectu,
spectabilis puer Bruno insistebat litterarum gymnasio,
deque liberalitate sua sibi congaudebant mutuo.

Quibus etsi adhaerebant nobilia examina puerorum,
ipsi tamen duo omnibus suis consodalibus praeeminuerunt
tam capacitate liberalium studiorum quam
honestorum excellentia morum; nempe, ut primum
competit rudibus, decurso artium trivio, non solum
claruerunt prosa et metro, verum et forenses controversias
acuto et vivaci oculo mentis deprehensas
expediebant, seu removebant sedulo. Denique quadruvium
naturali ingenio vestigantes degustarunt
atque non minimum in ipso quoque valuerunt sicut
sequentia ex parte indicabunt. Igitur, cum ibidem
pariter educarentur praedicti pueri, domini Brunonis
genitrix somnio hujusmodi edocetur de futura promotione
filii sui. Nam videbat quasi seipsam a parte
pontificalis camerae venerandam basilicam beatissimi

protomartyris Stephani ingredi, sanctaeque
memoriae praesulem Gerardum, in vita et post mortem
clarificatum miraculis, occurrere sibi, ac solventem
a propria cervice orarium, quod vulgo stola
dicitur, eidem reposuisse in manica. Quod utique,
ceu conjici potest, illud portendebat quod filium
ipsius non tam sedis suae quam boni studii successorem
coelitus praestituebat. Nam cum quintus a
domino Gerardo reverendus Bruno computetur,
ab ipso tantum, et non ab aliquo sequacium ejus
videtur praeelectus, quoniam, Deo annuente, eum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.