PL 143, col. 486

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

finisse vitam in principis apostolorum servitio. De
hoc intra se miranti, veluti coelorum claviger
beatus Petrus superveniebat, et illam multitudinem
sancta communione ejus manibus participaturam
esse aiebat. Quam pontificaliter indutam
[ ed., Quem . . . indictum] idem beatus
Petrus, cum protomartyre Stephano, ad altare praedictae
ecclesiae cum ineffabili cantus melodia deducebant,
et sacris peractis officiis, omnes de ejus
manibus vivificum munus percipiebant. Visum quoque
ei fuerat quod post sacram communionem ipsi
sanctus Petrus quinque calices aureos conferret,
alteri autem se subsequenti tres, tertio vero unum
calicem tribueret. Haec ergo suis familiaribus referens,
quid portenderent secum mirabatur; sed quis

eorum fuerit exitus in sequentibus suo loco dicetur.
Alio itidem tempore illi per somni quietem videbatur,
quod quasi persona cujusdam deformis vetulae
eum importune impeteret, et veluti familiari, sed
tamen sincero colloquio sibi adjungi exposceret.
Quae tam horrendi vultus, discissae vestis, hirsutis
capillis atque turpiter erectis videbatur, ut vix quidquam
humanae formae in ea recognosceret. Cujus
deformitatis horrore nimium perculsus, eam plurimum
volebat evitare, sed ipsa tanto magis illi nitebatur
insistere. Qua importunitate victus vir Domini,
ei signum crucis in faciem imprimebat; at illa
ad terram veluti mortua proruens, in admirabilem
pulchritudinem denuo resurgebat. Cujus visionis
terrore experrectus, ad nocturnas surrexit vigilias,

denuoque in hujus rei admiratione sopori reddidit
membra: cui videbatur in somnis adesse venerabilis
abbas Odilo, quem quasi rogabat sibi portendere,
quae esset hujus visionis significatio. Qui laetissimus
ei tali respondit oraculo: Beatus es tu, et tu animam
ejus de morte liberasti. Haec non esse ficta
probat idonea virorum ac venerabilium testificatio,
domni videlicet Walteri Leucorum claustri decani,
nec non intimi consecretalis ejus Warneheri, qui
asserunt se audisse talia cum lacrymis ab illo referri,
et quid signarent quamplurimum admirari.
Nec incredibile esse videtur, talia ei a summa divinitate
praemonstrata fuisse, cum crebro nocturna in
lecto suspiria, et frequentes pectoris tunsiones ac
stratus saepe a veridicis cubiculariis repertus irrigatus

lacrymis, ostendunt illum divina visione fuisse
dignum. Nulli autem dubium est quid significet
praelibatae mulieris visio, quicunque legit pene simile
somnium Magni Constantini pro restituenda
urbe Byzantio. Nam certum est horribiliter
extabuisse per diversas orbis partes ecclesiasticum
decorem, imo Christianam religionem, et per cum,
Christi adminiculante suffragio, ad pristinum reductam
esse honorem.
II.
In conventu Wormatiae papa eligitur. Sub

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.