PL 143, col. 752

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

cui non maledixit Deus? aut quomodo aetestabor
quem Dominus non detestatur? [(Num. XXIII.)]
Vos
vero nec amor Dei et proximi, nec reverentia
divinorum canonum, aut, sicut dicitur, orthodoxorum
principum vestrorum prohibitio revocat, quin publice
maledicatis et detestemini genus electum,
regale sacerdotium, gentemque sanctam [(I Petr. II)] .
XII.
Quod quamvis omnibus Ecclesiis Christi, quae
unam catholicam in toto mundo efficiunt, a principe
apostolorum, Petro sit vere dictum, nulli tamen
verius aptatur quam illi cui proprie praesidet ipse
qui coelestis regni meruit gubernacula obtinere,
Domino Jesu Christo sibi dicente: Tibi dabo claves
regni coelorum [(Matth. XVI)]
, et, in speciali potestate
ligandi et solvendi, summi sacerdotii privilegium.

At quoniam, attestante Salomone: Cor regis in manu
Domini; quocunque voluerit vertet illud [(Prov. XXI)]
:
tantum apicem coelestis dignitatis in beato Petro et
in ejus vicariis prudentissimus terrenae monarchiae
princeps Constantinus intima consideratione reveritus,
cunctos usque in finem saeculi successuros
cidem apostolo in Romana sede pontifices, per
beatum Silvestrum non solum imperiali potestate et
dignitate, verum etiam infulis et ministris adornavit
imperialibus, valde indignum fore arbitratus terreno
imperio subdi quos divina majestas praefecit coelesti;
cui equidem comparatum istud terrenum nihil
est, nisi vanitas vanitatum, qua homines, obliti Domini
Creatoris sui, intumescentes, mox detumescunt
Et tamen imperialis celsitudo hoc totum quod potuit

effecit, quando tota devotione quidquid a Domino
acceperat, eidem in ministris suis reddidit. Ut enim
venerabilis Paulus docet: Non est potestas nisi a
Deo: quaecunque autem sunt, a Deo ordinata sunt [(Rom. XIII)]
.
Quibus in terreni regni opportuna administratione
non resistendum sic instruimur per
ipsum principem apostolorum: Subjecti estote omni
humanae creaturae propter Deum; sive regi, quasi
praecellenti; sive ducibus, tanquam ab eo missis, ad
vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic
est voluntas Dei [(I Petr. II)]
. Et post pauca: Deum timete,
regem honorificate [(Ibid.)]
. Atque per coapostolum
ejus Paulum: Omnis anima potestatibus sublimioribus
subdita sit Nam qui resistit potestati, Dei ordinationi

resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem
acquirunt [(Rom. XIII)]
. Unde Sapientia in Proverbiis
intonat, dicens: Per me reges regnant, et principes
justa decernunt [(Prov. VIII)]
. Quod etiam saepe dictus
Augustus Constantinus perspicacis animae vivacita o
deprehendit, et matri suae religiosae Helenae inter
nonnulla sic rescripsit: « Qui moderatur saecula, et
disponit totius mundi suffragia, quibus alimur et
sustentamur, per se quidem spirantia vivificat, sed
per pectora principum sua jura saeculis dictat. »
XIII.
His et aliis quamplurimis testimoniis, jam
vobis satisfactum esse debuit de terreno et coelesti
imperio, imo de regali sacerdotio S. Romanae et
apostolicae sedis, praecipue super speciali ejus dispositione
in coelis, si quoquo modo Christiani esse vel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.