PL 143, col. 754
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
et illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctorum
doctorum quiescunt, corpora; et ibi, proni ac
humo prostrati, coelestis regis Dei et Salvatoris nostri
Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi terreni
regis serviebant imperio. » Et succincte commemorato
suo studio et devotione in construendis aliquot
sanctorum basilicis et imperialium donationum magnificentia
abundanter ditatis, ait: « Concedimus
ipsis sanctis apostolis, dominis beatissimis Petro et
Paulo, et per hos etiam beato Silvestro Patri nostro,
summo pontifici, et universali urbis Romae papae, et
omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque
in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri,
atque de praesenti contradimus palatium imperit
nostri Lateranense, quod omnibus in toto orbe terrarum
praefertur atque praecellit palatiis: deinde diadema,
videlicet coronam capitis nostri, simulque
phrygium, necnon et superhumerale, videlicet lorum
quod imperiale circumdare assolet collum; verum
etiam et chlamydem purpuream, atque tun cam
coccineam, et omnia imperialia indumenta, sed et
dignitatem imperialium praesidentium equitum, conferentes
ei etiam imperialia sceptra, simulque cuncta
signa atque banda, etiam et diversa ornamenta imperialia,
et omnem processionem imperialis culminis
et gloriam potestatis nostrae. Viros etiam reverendissimos
clericos diversi ordinis, eidem sacrosanctae
Romanae Ecclesiae servientes illud culmen singularis
potentiae et praecellentiae habere sancimus, cujus
amplissimus noster senatus videtur gloria adornari,
id est, patricios atque consules effici, necnon et caeteris
dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari.
Et sicut imperialis exstat decorata militia,
ita et clerum S. Romanae Ecclesiae ornari decernimus.
Et quemadmodum imperialis potentia diversis
officiis, cubiculariorum nempe et ostiariorum,
atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam
Romanam Ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime
pontificale decus praefulgeat, decernimus et
hoc ut clerici ejusdem S. Romanae Ecclesiae mappulis
et linteaminibus, id est candidissimo colore, decoratos
equos equitent. Et sic noster senatus calceamentis
utitur cum udonibus, id est candido linteamin
illustratis, sic utantur et clerici; et ita coelestia
sicut terrena, ad laudem Dei decorentur. Prae omnibus
autem licentiam tribuentes, concedimus ipsi
sanctissimo Patri nostro, Silvestro urbis Romae episcopo,
et papae, et omnibus qui post cum in successu
et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis
pontificibus, pro honore et gloria Christi Dei
nostri in eadem magna Dei catholica et apostolica
Ecclesia, ex nostro indicto, quem placatus proprio
consilio clericare voluerit, et in numero religiosorum
clericorum connumerare, nullum ex omnibus praesumentem
superbe agere.
XIV.
« Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis
Pater noster, Silvester summus pontifex, vel
omnes ei succedentes pontifices, diademate, videlicet
corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex