PL 143, col. 756
Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne
inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo
claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super
terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris
super terram, erit solutum et in coelis [(Matth. XVI)]
.
Qui etiam in catalogo apostolorum, instar cardinis,
ab ipso Domino Jesu Christo primus positus, Petrus,
id est Cephas, exstat cognominatus. Cui specialiter
et nominatim, non tantum ante passionem suam,
verum et in ipsius articulo passionis, mox ut sui
corporis et sanguinis mirabile mysterium agendum
generaliter discipulis tradidit, tam oves se pastorum
Pastore percusso, dispergendas, quam et usque in
finem saeculi ad unum ovile, et ad se unum pastorem
colligendas commendando, ait: Simon, Simon,
ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides
tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos [(Luc. XXII)]
.
Ipsum quoque angelus per mulieres ad
videndam resurgentis Magistri gloriam nomine invitavit,
cum dixit: Dicite discipulis ejus, et Petro, quia
surrexit et ecce praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum
videbitis [(Matth. XX)]
. Necnon eidem, ipsa die resurrectionis
suae, pius et verax Magister apparuit,
quemadmodum venerabilis evangelista Lucas nos
instruit, dicens: Quia surrexit Dominus vere, et
apparuit Simoni [(Luc. XXIV)]
. Quam manifestationem
soli Petro prius, deinde illi cum reliquis condiscipulis
factam, gloriosus coapostolus ejus Paulus
declarat, ubi ad Corinthios sic scribit: Quia
surrexit Christus tertia die secundum Scripturas,
et quia visus est Cephae, et post haec undecim [(I
Cor. XV)]
XVI.
Instante quoque jam suae assumptionis gloria,
ubi prandebat cum septem discipulis suis, Dominus
amorem Petri erga se tertio inquisivit, et terti
confitenti, agnos et oves suas tertio pascere praecepit,
pro quibus qua morte clarificaturus esset
Deum, in extensione manuum illius et praecinctione
futura eidem significavit. Qui nec mora, assumpto
Domino, in medio centum et viginti fratrum exsurgens,
et profundos sanctissimi Psalmistae sensus
edisserens, auctoritate sua apostolicum numerum,
sorte annumerato Mathia, supplevit, quem undenarium
remanere nefas credidit. Quibus etiam pariter
misso Spiritu S. in variis linguis, cum quidam
stuperent admiratione, quidam deridentes inveterata
caecitate dicerent musto plenos esse, Petrus
uno S. Joelis testimonio [(Joel.II)] et ignaros instruxit,
et incredulos destruxit. Deinde constanter
improperata illis scelerata sua conspiratione adversus
Dominum et Christum ejus, qua ipsum auctorem
vitae morte turpissima tunc condemnantes interfecerant
clarissimis beati David oraculis astruxit
illius sanctam resurrectionem, et gloriosam ascensionem,
et ab eo impraesentiarum factam Spiritus
sancti effusionem. Ita, compunctis Judaeis, primus
apostolorum reis sanguinis Christi poenitentiam
indixit, et eorum protinus tria millia baptizavit [(Act. II)] .