PL 143, col. 758

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

protestatur: Si circumcidamini, Christus vobis nihil
proderit [(Gal. V)]
.
XVIII.
Sed et illud in ipso Petro nihilominus est
animadvertendum quod sui corporis umbra infirmis
conferebat optatae sospitatis remedium. Quod
nulli sanctorum constat hactenus concessum: nec
ille, per quem Petrus potuit quidquid boni potuit,
ex suo sanctissimo corpore aliquando cuiquam tale
donum attribuit Sanctus sanctorum, sed suo Petro
specialiter in magna significatione praesentis et futurae
Ecclesiae hoc reservavit privilegium, scilicet
quia ipse utriusque principalis rector existeret,
utriusque statum in seipso portenderet, quatenus
haec visibilium et transiturorum sacramentorum
secreta virtute, quasi umbra sua, morbis animarum

in terra curatis, illam nobis adhuc invisibilem
veritatis et beatitudinis solidam speciem, velut solidum
corpus, exhibeat in coelis. Quarum differentiam
breviter Apostolus demonstrat: Videmus nunc,
inquiens, per speculum in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem
cognoscam, sicut et cognitus sum [(I Cor. XIII)]
. Cui concordans
Joannes coapostolus suus ait: Charissimi,
filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est [(I Joan. III)]
. Quod
vero praesens Ecclesia fide et spe salvatur, Paulus
sic loquitur: Sine fide impossibile est placere Deo.
Fides autem est sperandarum substantia rerum, argumentum
non apparentium [(Hebr. XI)]
. Idem in alio

loco: Spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur,
non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? [(Rom. VIII.)]
Sic modo credendo et sperando, atque
per patientiam exspectando quod non videmus,
fide et spe a peccatis liberati videmus quia justus
ex fide vivit. In futuro plenam beatitudinem in re
videbimus et possidebimus, qua per charitatem solam
sine fastidio satiabimur, cum apparuerit gloria
ejus.
XIX.
Verum vestra insolentia, nihili pendens talia,
specialibus Christi ovibus claudere et interdicere non
timet, in quibus temporaliter ad laudem Dei recubabant,
ovilia: quas ipse non cessat invitare et introducere
ad sempiternae vitae pascua; quas tantum
ex omnibus sibi compatientes in crucis ultima poena

jam positus attendens, pro eisdem animam ponendo,
cum gratiarum actione et piissima prece in
ipsa emissione sui, beati spiritus Domino commendavit,
dicens: Gratias tibi ago, Pastor bone, quia
oves, quas tradidisti mihi compatiuntur mihi. Peto
ergo ut participent mecum de gratia tua in sempiternum.
Ergo praevalebit illis portas vitae obserare
vel obstruere errorum claviculis, seu sophismatum
tendiculis quilibet inimicus, quas potestate, meritis
et prece, reserat et pandit tantus amicus, cui portae
inferi non praevalebunt aliquatenus in coelis terrisque
praepotens ex ultimo desiderio animae suae, et
voluntate labiorum suorum a Domino, ad quem vos
ibat, erit fraudatus? Absit!

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.