PL 143, col. 896
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
sudavisse et Augustinum, Ambrosium, Athanasium
innumerosque notae frontis Patres, et exterius contra
apostolos et discipulos Satanae, et interius contra
spiritualia nequitiae usque ad victoriae coronam fortiter
dimicasse. Assentior quidem, frater, his quae
tum vere, tum curiose argumentaris. Mihi tamen
non satis recte omnem electorum Ecclesiam in hoc
pugnae studio concludere videris. Nam et de fastis
et chronicis, imo si de authenticis scripturarum
monimentis Deo militantium colligas annales, certe
tam theoreticis, quam practicis, hoc est tam otiosis
quam negotiosis virtutibus, eos Deo placuisse invenies.
Et ut pauca de his in argumentum fidei compendio
perstringam, considera sub umbra legis
Josue, Gedeon, David, et coronam Machabaeorum;
dein Moysen, et Aaron, Eliam, et Elisaeum, et prophetarum
chorum. Ad summam nota quod Paulus
de iisdem antiquis Patribus dicat: Sancti, inquit, per fidem vicerunt regna,
et caetera quae sequuntur
usque circuierunt in meliotis, et in solitudinibus errantes;
et tandem omnibus enumeratis concludit
dicens: Et hi omnes testimonio fidei probati inventi
sunt.
His et hujusmodi, si diligentiam considerationis
adhibeas, videbis certe patriarchas quidem practice
negotiis instantissime occupatos; prophetas vero
contemplativae quieti serena mente feriatos. Quomodo
enim aliter, vel isti salutem gentis suae forti
manu propugnarent, vel illi sereno mentis oculo
beatas visiones viderent? Nec haec dico, quin in
utroque ordine fuerint plures utriusque propositi:
sed haec tamen adscribitur generalis distinctio utrique
ordini. Transacta autem Veteris Testamenti nocte,
in cujus firmamento memorati Patres velut clarissimae
lucebant stellae, ubi illuxit dies quam fecit Dominus,
et ortus est Sol justitiae Christus Jesus, vide Barjonam
Petrum, et vas electionis Paulum usque ad martyrii
coronam in acie perstitisse: Joannem vero angelicae
virginitatis theologum, et Lucam Evangelii
conservum, quorum alter primo contra bestiam
Domitianum aliosque antichristos fortiter decertavit;
dein vero sopitis earumdem bestiarum furoribus,
theologiae otio vacans, et in ipso divinitatis arcano
Evangelii calamum tingens, in pace consenuit. Lucas
autem cum peripatetico Paulo aliisque Evangelii
veredariis, primo circumquaque desudavit: dein in
theologiae otium se conferens, et sacram incarnati
Verbi historiam texens, beato fine in pace obdormivit.
Vide dehinc quos memoras, Augustinos et
Ambrosios, ut vere asseris utroque pugnandi modo
in acie feliciter perstitisse. E diverso autem attende
Paulos et Antonios aliosque innumeros Christi crucifixos
pene ab exteriori turbine vixisse feriatos;
atque etiam ipsa interioris pugnae certamina, adjuvante
gratia Christi, post tergum misisse, et jam
quasi in coelestibus ei conregnare qui dicebat: Nostra conversatio in coelis est.
XXI.
Nec solum theologi evangelicae lucis irradiati
claritate, verum et priores philosophi et heroes
quamplurimi gentilibus obvoluti tenebris, nondum