PL 143, col. 903

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

quisquam est, qui proprii ordinis vel officii servet
legitima: sed desiderabile illud nostri temporis aurum
repentino quodam casu, non ut prius per temporum
intervalla, non in argentum vel caetera
quantivis pretii metalla, sed in stipulam et fenum,
aut certe in favillam et cinerem omnino redactum
est. Ut enim cuncta quae superius objectis tuis respondendo
dequestus sum, compendioso recolligam
epilogo, postquam clarissima duo Ecclesiae luminaria,
quae nimis sero Deus accendit, et nimis mature
in abscondito faciei suae a conturbatione hominum
abscondit, Henricum dico secundum imperatorem,
et Liutboldum Moguntinae sedis protopraesulem, in
quos aurei saeculi fines cum maxima sui decoris
specie devenerunt: haec, inquam, clarissima duo

luminaria, postquam ab his tenebris ad veram
lucem, a qua etiam huc alluxerunt orbi terrae, ut
oramus et optamus, assumpta sunt; quidquid divinae
religionis, quidquid aequitatis et justitiae, quidquid
liberalium studiorum, quidquid liberalis disciplinae
ubique vigebat, sicut tunc temporis Ecclesia
et vario virtutum decore et multiplici liberalium
litterarum propagine florebat, cum eis pariter sepulta,
imo in coelum recepta sunt: ita ut nihil
eorum pene remanserit in terra praeter admodum
pauca, et haec ut umbrae inanis vestigia.
XXXV.
Namque in primis, hi qui in populo Dei
magistratus et duces locum regiminis occupant,
sine respectu Dei videntis, sine metu hominis corrigentis,
omnes pene quae sua sunt quaerunt, non quae

communiter et aliorum: quia non est timor Dei
ante oculos eorum; et ideo contritio et infelicitas
in viis eorum. Et quomodo cognoscent viam pacis,
qui devorant, inquit, plebem meam ut cibum panis?
Quia vero non est qui hoc requirat, non est
qui arguat, pro studiis divinarum Scripturarum
invaluerunt studia partium, pro gravitate et modestia
religionis, gloria et gloriatio vanae elationis:
et dum divitiis et honoribus gestiunt alter alterum
praevenire, nec timent profanis mentibus odiis et
contentionibus deservire; nec quidquam pensi habent,
cum tyrannidem potius quam regimen exerceant:
ad quem exitum, imo exitium talia provenire
debeant? Haec autem majestas et talis potestas,
si quando sedeat pro tribunali, ut subjectorum

facta debeat examinare, et neglecta in oculo suo
trabe de oculo alterius festucam eruere, avaritia
comes in medio astans declamat querelas; exsudat
causas, fas et nefas, sacra et profana in medio
haberi deplorat: miserationem judicum, auctoritatem
legum, jura divina et humana implorat; et nisi
id quod arguitur, in loculos nummati illius qui
incesserit, fuerit punitum, perturbationem conqueritur
fore omnium judiciorum. Hoc autem tonitruo
cunctis terrore perculsis, ipsa utrimque susurranti
inclinat aurem, utrique parti linguam aptat
venalem, utrumque torvum retorquet oculum,
utrique promittenti rapacem porrigit manum: et
quem modo quod concupivit habentem accusat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.