PL 143, col. 936
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
terrenis avertere et ad coelestia convertere; sicque
sapiendo et quaerendo quae sursum sunt, reviviscamus
Deo et moriamur mundo. Sic quoque omnia quae
superius nos carnaliter observare negavimus, Domino
annuente, spiritualiter et observamus et omnimode
cupimus observare, procul dubio credentes quod,
quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam
scripta sunt, beato Paulo sic protestante: « Haec
omnia in figuris contingebant illis: Scripta sunt
autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum
devenerunt [(I Cor. X, 11)] . »
VI.
Nunc ad observantiam sabbati veniatur. De
quo ita in Exodo praecipitur: « Memento ut diem
sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies
omnia opera tua. Septima autem die sabbatum Domini
Dei tui. Non facies omne opus, tu et filius
tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua. jumentum
tuum et advena qui est intra portas tuas. Sex
enim diebus fecit Dominus coelum et terram et
mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit die
septimo. Idcirco benedixit Dominus diem sabbati,
et sanctificavit eum
[(Exod. XX, 8-11)] . » Item in
eodem: « Sex diebus operaberis: die septimo cessabis
arare et metere [(Exod. XXXIV, 21)] . » Igitur
in hujusmodi observatione sabbati, ubi et qualiter
communicamus Judaeis? Illi enim in sabbato otiosi
et feriati nec arant nec metunt, nullumque opus ex
more faciunt, sed festum habent et convivium, et
requiescunt servi et ancillae eorum, boves et jumenta.
Nos vero nihil horum observamus, sed
omne opus facimus, sicut et in praecedentibus
quinque diebus, et jejunamus sicut et in proxima
sibi feria sexta jejunamus. Vos vero si non judaizatis,
dicite cur Judaeis in simili observantia sabbati
communicatis? Sabbatum certe ipsi celebrant, et vos
celebratis: epulantur ipsi, et solvunt semper in
sabbato jejunium. Illi in sua quadragesima solvunt
a jejuno omne sabbatum praeter unum, et vos in
vestra quadragesima solvitis a jejunio omne sabbatum
praeter unum. Illis duplex est causa sabbatum
celebrandi, scilicet ex praecepto Moysi, et quod contristatis
discipulis, ipsi fuerunt de morte Domini,
quem non credebant resurrecturum, in hac die
gavisi. Unde quia cum Judaeis sabbatum, et nobiscum
celebratis diem dominicum, videmini in tali
observatione imitari sectam Nazarenorum, qui sic
recipiunt Christianismum ut non dimittant Judaismum.
Latina autem Ecclesia, compatiens passo et
sepulto Domino, congaudet resurgenti in die Dominica;
quando Judaeos nimia occupavit moestitia, et
custodes sepulcri conati sunt corrumpere pecunia.
Unde nos, traditionem apostolicam usque in hodiernum
diem de sabbato retinentes, et usque in finem
retinere cupientes, hic subscribere curavimus quid