PL 143, col. 943
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
stabilitatis littus, fluctuando pertrahuntur in illud
divinae omnipotentiae pelagus. Namque sciscitantibus
nobis unde Dominus Jesus fermentatum in coena
habuerit, cum in omnibus finibus Israel non inveniretur,
respondent: Si creditur omnipotens, potuit
subito undecunque fermentatum exhibere, aut
certe ipsum azymum benedicendo fermentare. Quod
quam sit frivolum nemo non intelligit; quia, quocunque
modo apud eum in ipsa solemnitate fermentatum
apparuisset, legis transgressor fieret,
plane dignus puniri, qui in sanctae legis contumeliam
fermentatum tractasset. Sed, etsi quolibet modo
id fuisset factum, aliquis Evangelistarum tantum
narraret miraculum, non inferius illo quo aqua conversa
narratur in vinum. Et cum tam subtiliter
gesta sive dicta in ipsa coena describunt ut etiam
aliqua velut minus necessaria videantur recitare,
sicut illud est de contentione prioratus inter discipulos
facta, sive quod Dominus ipse praeceperit
vendi tunicam et emi gladium; quomodo tam obstinato
silentio reticuere tam necessarii sacramenti
initium, et ut ita dicamus, omnimodam metamorphosim,
et qualem vos somniatis? Neque enim fuerat
negligenter commemorandum, quod totius Ecclesiae
exstat fundamentum, et usque secundum Christi adventum
retinebit Christianitatis statum, per quod
in Christo manemus, et ipse in nobis. Unde vos,
assertionis vestrae difficultatem passi, laboratis nobis
praejudicium facere ex omnipotentia Christi. Sed
vobis fideliter et constanter respondemus: Quamvis
omnia quaecunque voluit fecerit et faciat Dominus
Jesus, hoc facere non potuit, sicut quondam de lapidibus
panem facere non potuit. Si quaeritur, cur?
Breviter respondetur, quia noluit. Sed unde scitur
quia noluit? quia non transgredi potuit nec transgressus
est legem, quam non venit solvere, sed adimplere.
Itaque unum e duobus eligatis necesse est.
Aut enim fermentato abjecto in solemnitate azymorum
legem implevit, aut suscepto fermentato legem
solvit, propter quam adimplendam se venisse mentitus
invenietur, quod absit! Porro de omnipotentis
Dei coomnipotente Filio, ita habetur in Joannis Evangelio:
« Non potest Filius facere quidquam a se [(Matth. V, 19)] .
» Qui etiam, secundum Marcum, in
patria sua non poterat virtutes multas facere.
XVI.
Hinc nil tergiversationum vestrarum praetermittentes,
quia consideratis vestro fermentato secundum
legem et Evangelium juste contradici astruere
conamini Dominum non celebrasse pascha cum
Judaeis quarta decima luna mensis primi, sed priusquam
fieret legalis abjectio fermentati. Et hoc probare
contenditis ex Evangelio Joannis qui ait: « Et
ipsi non introivere in praetorium, ut non contaminarentur,
sed ut manducarent pascha [(Joan. XVIII,
28)] . » Quod quanta absurditate dicatur, saltem ex
hoc perpendite, quod Christum transgressorem legis
non cavetis denuo pronuntiare: Quia « cum facta
esset hora, discubuit [(Luc. XXII, 14)] . » Quamvis enim
bis posse celebrari pascha lex concedat, tamen quartam