PL 143, col. 947

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

est in terra morientium, ubi et de praeteritis
scandalis subest gemitus, et de futuris metus.
Unde, si cupitis de continuo pascha postmodum
gaudere, in isto animo non sitis interim sine timore.
Sed, sicut Psalmista monet: « Servite Domino
in timore, et exsultate ei cum tremore [(Psalm.
II, 11)] . » Et instanter cum apostolis petite ut gaudium
vestrum sit plenum. Illum etiam quod asseritis,
id est, pascha vos ab humo sustollere ad coelum
prae gaudio, ita agere debet omnino. Quia si consurrexistis
cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextra Dei sedens: quae sursum
sunt sapite, non quae super terram: sin alias, jam
non levatur anima vestra ad Deum, sed contra
Deum.

XXV.
Sane quoniam vestrum gaudium comparatis
fermento, quod suo calore panem extollit, ambigimus
jam quale illud gaudium sit, quia fermentum
in bono accipi vix invenimus, nec fermentatus
panis absque consecratione est suavitate aliqua
plenior azymis panibus, quos plerique sibi salubriores
et sapidiores arbitrantur; sed qualis fuerit propositio,
aperit haec vestra conclusio.
XXVI.
CONSTANTINOPOPOLITANUS. Azymum vero,
neque sal neque fermentum habens, lutum est aridum.
XXVII.
ROMANUS. Iteratis contumeliis in tantum
azyma lacessitis, ut pene omnibus visibilibus et
invisibilibus naturis injuriam irrogetis. Si enim,
ut definistis, lutum aridum est quidquid neque sal

neque fermentum habet; ergo beati spiritus et
animae justorum, sive ipsa quatuor elementa, ex
quibus omnia visibilia existunt, lutum sunt: quoniam
neque sal neque fermentum habent. Nec suffecit
vobis tantum nefas evomuisse, nisi insuper Dominum
testem vestrae opinionis produceretis, quasi
pro sola commendatione et confectione vestri fermentati
dixerit discipulis suis: « Vos estis sal terrae [(Matth. V, 13)] ,
et simile est regnum coelorum
fermento [(Matth. XIII, 33)] . » Ergo quia verba quae
sunt spiritus et vita, ad litteram placet vobis intelligere:
placeat etiam vestro fermentato aliquid palmitum
et sinapi adjungere. Nam idem Dominus dicit
discipulis: « Vos estis palmites [(Joan. XV, 5)] . »
Et: « Simile est regnum coelorum grano sinapis
[(Matth. XIII, 31)] .
» Quod scilicet calorem administrat,
quem tantopere tota vestra calumnia in fermento
collaudat. Noveritis tamen ipsam de fermento
absconso expositionem vestram catholico dogmati
contrariam. Si enim mulier illa Ecclesiam signat,
et tria sata sanctam Trinitatem, ubi et quando et ad
quid Ecclesia in ipsa beata Trinitate fermentum
abscondit? An forte quisquam summo et incommutabili
bono Deo quidquam augmenti aliquando
conferre potuit aut poterit? Quapropter convenientius
parabolam hanc exposuissetis, si regnum coelorum
sanctam Ecclesiam significare dixissetis;
fermentum autem doctrinam apostolicam; tria sata
tres filios Noe, quibus post diluvium mensuratur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.