PL 143, col. 952

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

Graeci autem, cohabitantes eis, alii sic, alii qualiter
a suis acceperunt. Ad haec, si quid ex sancta et venerabili
Eucharistia in Hierosolymitanis ecclesiis
superfuerit, nec incendunt nec in foveam mittunt,
sed in pyxidem mundam recondunt, et sequenti die
communicant ex eo populum, quia quotidie communicant
ibi, eo quod conveniunt illuc ex diversis
provinciis Christiani, qui, propter fidem et maximum
amorem Filii Dei, communicare ibi desiderant, quia
et locus ipse venerabilior et sanctior est omnibus
locis in omni terra. Et ibi est sepulcrum sanctum
et honorabile Domini nostri Jesu Christi, et sanctus
Calvariae locus. Subterrare autem vel infodere
sanctam Eucharistiam in terra, sicut quidam dicuntur
agere, aut in lagenam mittere, aut effundere

illam, negligentia magna est et nullus timor Dei.
Etenim fides Christianorum, ipsa impolluta et divina
mysteria sunt, secundum quod Christus dixit:
« Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem
meum, vita vivet in aeternum [(Joan. VI, 55, 59)] . »
Sed de his hactenus: praecipue cum vos ipsi possitis
haec colligere subtilius ex tenore epistolae illius quam
istis ex graeca latinam perfecimus. Ubi luce clarius
intelligi datur, eumdem ritum divini sacrificii sanctam
Hierosolymitanam Ecclesiam observasse antiquitus,
quem sacrosancta Romana Ecclesia observare
non cessat hactenus. Siquidem tenues oblatas
ex simila praeparatas integras et sanas sacris altaribus
nos quoque superponimus, et ex ipsis post
consecrationem fractis cum populo communicamur.

Et tunc demum calice meri et liquidi cruoris potamur:
quandoquidem nemini discipulorum nisi Judae
proditori intinctum panem a Domino porrectum invenimus,
significante quod eum esset traditurus;
pari modo etiam residuum dominicae oblationis reponimus.
XXXIV.
Jam, quia sufficienter auctoritate Novi
et Veteris Testamenti constat Dominum nostrum
Jesum Christum commemorationem suae passionis
recolendam in azymis discipulis sub ipsa coena
commendasse, sicut hodieque sancta Romana et
Latina Ecclesia noscitur recolere, dicere debetis
cujus institutionem in fermentato tam obstinate
defenditis. Nempe quicunque seu qualiscunque ille
fuerit, juxta beatum Job, compositus Deo, qui est

ipsa justitia et sapientia, nec sapiens erit. Nec potest
fieri ut quilibet convenientius aut verius commendare
praevaluisset sacrosanctum mysterium fidei,
quam ipse qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem
et hostiam Deo in odorem suavitatis, Agnus
immaculatus qui tollit peccata mundi. Cui comparata,
imperfecta, cujus inscientia summa est ignorantia.
Quapropter eventilemus reliqua dicta vestra.
XXXV.
CONSTANTINOPOLITANUS. Dixit autem David
de ipso: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech [(Psal. CIX, 4)] . » Qui, ante
Abraham et Moysen, coeli, terrae et caeterarum creaturarum
agnoscens Deum, exsurgens obtulit illi panem
et vinum. Ideo dicit divinus Apostolus: « Quoniam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.