PL 143, col. 955

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

elligerent Scripturas, mysterium cunctis retro saeculis
absconditum in omnem terram et usque in
fines orbis transmisit. Maledicendus ergo est uterus
ille, qui, Spiritu Dei gravidatus, ab initio parturivit
omnia sacramenta Christi et Ecclesiae, tandemque
in fine saeculorum peperit ipsum Evangelium praedicandum
ubique? Siquidem Vetus Testamentum
efficit ut per Novum libera fronte praedicetur partus
Virginis, et credatur resurrectio ex mortuis, atque
per lignum et aquam et Spiritum reparatio humani
generis. Alioquin deleto Veteri Testamento Novum
evanescet, fabulaque putabitur, nec retineri poterit
absque charactere suo, quoniam nec paries stabit
sine fundamento. Quod ipse Dominus suis factis et
dictis supposuit, et apostolis seu praedicatoribus

suis inspiravit narrationis suae cursum firmare anchora
Testamenti Veteris; cujus auctoritatem primus
magister Ecclesiae profitetur certiorem esse illa
voce quam super Dominum transfiguratum factam
audivit. Unde firmissimum credendum est et liberrime
profitendum quod quicunque Veteri Testamento
contradicit, etiam Novi adversarius existit, quod
velut rota in medio rotae inesse Veteri sanctus Ezechiel
vidit [(Ezech. I, 16, X, 10)] .
XXXIX.
Deinde quasi subjectum vel fundamentum
est Vetus Testamentum, cujus aedificium vel
superior pars constat Novum: quod necesse est deficiet
vel corruet, deficiente vel corruente subjecto
cui insidebat, et subjecto quidem seu fundamento
permanente, permutantur supersidentia saepe; intereunte

autem vel ruente, nequeunt pariter non interire
vel ruere. Hoc utique Dominus utriusque Testamenti
lator intelligi volens, cum posset omnipotenti
voluntate vacuas sex hydrias in nuptiis vino de nihilo
repente creato implere, maluit tamen, certi
mysterii gratia, prius aqua easdem hydrias a festi
ministris usque ad summum impleri, et post solo
nutu suo mirabile vinum fieri. In quo provido Redemptoris
nostri facto dicimus aquam non substantiam
suam, sed qualitates, id est saporem et colorem
et si qua sunt hujusmodi, permutasse, ut animadvertamus
ipsum Dominum Vetus Testamentum,
quo sex mundi aetates per ministerium priorum patrum
repleverat, non evacuasse, sed innovasse; nec
inde quidquam reprobando minuisse, sed quod ei

inerat et latebat approbando exhibuisse. In quibusdam
enim, sola permutatione temporum seu varietate
excepta, lex et Evangelium idem concorditer clamant.
Verbi gratia, lex praedicit: « Prophetam suscitabit
vobis Dominus de fratribus vestris [(Deut.
XVIII, 15; Act. VII, 27)] . » Et: « Ecce virgo concipiet
et pariet filium [(Isa. VII, 14)] . » Evangelium praedicat:
« Propheta magnus surrexit in nobis [(Luc. VII,
16)] . » Et: « Virgo concepit et peperit filium [(Luc.
II, 7)] . » In quibusdam etiam, tempore et themate
salvo, commemorant voces pietatis et impietatis. Ut
est: « Deus meus, ut quid dereliquisti me? » [(Matth.
XXVII, 46; Marc. XV, 34.)] Et: « Speravit in Domino,
eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.