PL 143, col. 974

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne · Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

pejus sit monachos femoralibus indui et carnibus
vesci, quam fornicari? Ideone clauditis Ecclesius
Latinorum et dirigitis scripta per totum orbem, ut
ad haec majora et perfectiora pertrahatis omnent
Christianum populum? Non sunt haec talia ostensio
verae fidei, sed adinventio diaboli. Nec sunt firmamentum,
sed destructio animarum. Pro quibus
omnibus et aliis, quos longum est scripto prosequi,
erroribus, nisi resipueritis et digne satisfeceritis,
irrevocabile anathema hic et in futuro eritis a Deo,
et ab omnibus Catholicis, pro quibus Christus animam
suam posuit.

nobis est consubstantialis? Alter autem nullus est
nobis consubstantialis panis, sed corpus Christi, quod
consimile nobis est secundum carnem humanitatis
ipsius. Si autem animata est nostrae massae substantia
qua Verbum induit se, ergo non substantialem
nobis panem comeditis, quia azymorum participamini.
Azyma enim inanimata sunt, sicut ipsa rerum
natura declarat atque liquidius edocet. Intermistum
enim modicum fermentum in farina et commista
sibi, ipsa unam efficit seipsam propter fermentum,
vivifica quadam virtute, et calefacit eam, et tam
mobilem quam vivam operatur. Quod in azymo fermento
Pharisaeorum, quod effugere nos sermo admonet,
neque effectum est aliquando, neque fiet
omnino. Divinae enim effecti sumus participes naturae,

cujus et participamur quotidie, qui communitatem
habemus cum Christo, sicut dicit et Petrus
vertex: « Gratia vobis et pax multiplicetur in
cognitione Dei, et Jesu Domini nostri [(I Petr. I, 2)] . »
Et post pauca: « Ut per eam efficiamini divinae
participes naturae [(II Petr. I, 4)] , » non autem fermento
azymi interfectorum Dei. Divinam autem
naturam, quisquis rationis est dominus, dicet aliquando
azymum et mortuum fermentum Judaeorum,
quod in sacrificio vos Deo offertis, quod in
figura verae et vivae carnis Domini comeditis? Quomodo
unitatem habebitis cum Christo, vivente Deo,
mortuum, ut dictum est, et infermentatum fermentum
comedentes, legis, umbrae, non Novi Testamenti?
Si enim et hoc dixeritis, sed non sic se habet.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.