PL 143, col. 982

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

ipsorum, qui a nobis praedicti sunt, non abjicere
episcopos et presbyteros occasione religionis, uxores
sanxerunt, et ut caderent res episcoporum ex
potestatibus eorum propter filios et mulieres ipsorum.
XVI.
Si autem aliquis dixerit de sancta et universali
synodo, quod papam Romae sanctissimum
Agathonem, ut saepissime diximus, praesessorem habuit,
ipsa centum septuaginta Patrum, sub Constantino
imperatore, nepote Heraclii et patre Justiniani:
quomodo non obstitit divinus Agathon sanctae synodo
sancienti adversus hos impios quos usque nunc
habetis? Si vero ab apostolis haberetis has traditiones,
obsisteret forsitan, et non suscepisset haec
quae apud nos ab ea promulgata sunt. Papa cum

esset vester, quoniam adulteras cognoscebat traditiones
ipsas et extraneas ab apostolorum doctrina:
propterea pariter cum Patribus sacrae sextae synodi,
sicut de azymis et jejuniis Sabbatorum et sacrae
missae mysteriis, sic et de nuptiis sacerdotum promulgavit
dicens in decimo tertio capite: « Quia in
Romanorum Ecclesia in ordine canonis tradi cognovimus,
praesentes diaconi aut presbyteri dignas fore
manuum impositiones confiteri, ut non amplius a
suis disjungantur conjugibus. Nos antiquum exsequentes
canonem apostolicae diligentiae et ordinationis,
sanctorum virorum copulationes secundum legem
et a modo valere volumus, nullatenus a conjugum
copulatione dissolventes aut privantes eos ab
invicem, secundum tempus congruum locationis.

Quia vero si quis dignus inventus fuerit, manus impositione
diaconus vel subdiaconus aut presbyter,
hic nullatenus prohibeatur ad hujusmodi gradum
ascendere, conjugi cohabitaturus legitime; neque
in tempore ordinationis exigatur confiteri ad legem
propriae locationis propter propriam uxorem. » Et
post pauca: « Si quis ergo praesumpserit extra apostolicos
ordines motus quemdam sacrorum presbyterorum
et diaconorum privare a copulatione legitimarum
mulierum, a communione sequestretur.
Similiter si quis presbyter aut diaconus collactaneam
suam occasione religionis projecerit, separetur;
perseverans autem deponatur. »
XVII.
Unde igitur vobis et ex quibus hae horibiles
infirmitates supervenerunt, o viri Romanorum sapientissimi

et omnium aliarum gentium nobilissimi?
Aestimo quod quidam ex Judaeis in tempore apostolorum
credentes, vana lucra cupientes et pecuniarum
amatores reperti, volentes multos fidelium abstrahere
ex Evangelio, hoc est, ex fidei praedicatione,
corruptis dum praedixissent eis, in hoc et Christianitas
et Judaismus corrupta sunt. De quibus Joannes
fatus est: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum [(I Joan. II, 19)] , » de his qui circa
Simonem et Deman, Nicolaumque et Cleobium
subtexendo. Reliqui autem verticum in septimo libro
Institutionum juxta sextum decimum caput liquidius
dixerunt: « Scimus enim, inquit, quia hi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.