PL 144, col. 131

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

nonum, ad suscipiendum episcopalem
cathedram tam ab episcopis caeteris ecclesiasticis
viris, quam ab ipso summo pontifice compellitur.
Ipse vero non immemor solitariae quietis, in qua divinae
lectioni ac contemplationi suaviter vacare consueverat,
eam amittere civilemque strepitum repetere
nimium perhorrescens, summo et omni conamine
eorum compellationibus resistebat. Qui porro
cernentes nil suis prorsus cohortationibus, nil precibus
proficere, jam ei coeperunt excommunicationis
sententiam, si obstinate resistere ultra decerneret,
intentare. Quid plura? Dominus tandem apostolicus
unum superaddere studuit, quod ab eo contemni
prorsus nequivit. Sub obedientiae namque sibi
praecepit imperio ut obtemperans fratribus, placide,

quod jubebatur assumeret; moxque ipsius arripiens
dexteram annulo simul dotavit et virga.
Quibus videlicet arrhis Ostiensis sibi copulavit Ecclesiam.
Episcopatu vero hoc ordine assumpto, illud
illico in se agnovit impletum quod per visionem sibi
fuerat ante triennium revelatum. Porro visio talis
fuerat: putabat sibi sponsam clarissimam fore dotatam,
quam non contingere nec aequo saltem intuitu
valebat inspicere; cui tamen nullatenus renuntiare
audebat, tanquam sibi jure conjunctae. Quod
huic plane negotio prorsus concinuisse perspeximus.
Agnovimus enim ipsum super hoc multoties
conquestum fuisse, injunctae tamen obedientiae sarcinam,
quamlibet onerosam, a suis unquam cervicibus
excutere minime praesumpsisse.
CAPUT XV. Salutem animarum, et Christi ac B. Virginis cultus amplificationem cum suae salutis periculo curat.

Cum se igitur perpendisset istiusmodi jugis nexibus
taliter mancipatum, nec jam sibi licere solitae contemplationi
libere deservire, arbitratus est praeteritorum
dispendia lucris fore sequentium compensanda;
quo Rachelis venustati Liae posset fecunditas
comparari. Ut fidelis igitur servus ac prudens, Dominicae
se familiae procuratorem constitutum cognoscens,
coepit solerter procurare quatenus susceptum
ministerium taliter sibi commissum impenderet
ut adventum Dominicum posset intrepidus exspectare,
tamque plenam et perfectam annonae
mensuram suis exhibere conservis, quo veniente

Domino, mereretur audire: Euge, serve bone, intra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.