PL 144, col. 134

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

contigit fervore succendi, ut pro tantis sceleribus
diluendis, apostolicae sedis suffragium requisissent.
Ad quod itaque peragendum summus pontifex
Nicolaus II, hunc, quem tam sapientiae quam
sanctitatis auctoritate praeditum noverat, destinare
curavit. Qui cum profectus fuisset, condignaque
sibi atque apostolicae sedi prorsus veneratione susceptus,
causam sui apocrisariatus totius Ecclesiae
auribus intimavit. Quo factum est ut mox post diem
alterum factione clericorum repente in populo murmur
exoriretur, non debere Ambrosianam Ecclesiam
Romanis legibus subjacere, nullumque judicandi,
vel disponendi jus Romano pontifici in illa sede competere.
Nimis indignum, inquiunt, ut quae sub progenitoribus
nostris semper exstitit libera ad nostrae

confusionis opprobrium nunc alteri sit, quod absit,
Ecclesiae subjecta. Postremo tumultuantium clamor
attollitur, ad episcopale palatium undique convenitur;
deinde tintinnabula perstrepunt, tubarum clangoribus
tota civitas intonat. Intentabant, ut ita loquar,
ei omnia mortem, et sibi a quibusdam suis
dilectoribus et compatiendo moerentibus, suggerebatur
quod nonnulli ejus sitiebant cruorem. Congregato
itaque in ecclesia clero et populo, ascendit
pulpitum. Quo vix tandem sedato, his verbis exorsus
est:
Noverit charitas vestra, dilectissimi, non me pro
Romanae huc Ecclesiae honore venisse, sed vestram
prorsus gloriam quaerere, ac vobis salutem et gratiam,
quae est in Christo Jesu, cum ejus auxilio, si

permittitis, procurare. Quo enim pacto honore indiget
parvuli hominis, quae laudum praeconia ex ipsius
ore sortita est Salvatoris? Quae autem provincia per
omnia regna terrarum ab ejus ditione extranea reperitur,
cujus arbitrio ipsum quoque coelum et ligatur
et solvitur? [(Matth. XVI.)] Caeteras quippe Ecclesias
cujuscunque dignitatis, sive rex, sive cujuslibet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.