PL 144, col. 140

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

cantabant illud, scilicet Alleluia, quod dicitur: Dulce lignum, dulces clavos,
etc. Videbat etiam,
quod per omnes refectorii mensas panes erant appositi,
et specie nitidi, nectarei gustus sapore melliti.
Inter fratres etiam undique discumbentes erat
vir, si rite teneo, valde praeclarus et insigni decore
conspicuus; qui requisitus unde tales advenissent
panes, quibus videlicet similes eatenus non vidisset:
Hi sunt, inquit, panes, quibus filii Israel, manna
percipientes e coelo, aliti sunt in deserto [(Exod. XVI)] .
Hic quoque vir tulit mensam abbatis, quae occidentem
versus fuerat constituta, et ad orientalem posuit
refectorii plagam; ubi videlicet imago crucifixi
Domini fuerat in pariete per picturam expressa.
Perpende ergo mysterium, et mysticae revelationis

intellige sacramentum. Quid est enim quod laudes
crucis chorus ille psallentium melodis vocibus concrepabat,
nisi quia futurum erat, ut dum in honorem
crucis solemne jejunium instituerant, quam
dulces ei laudum modulos suaviter personarent?
Hymnum quippe in beatae crucis honore decantat,
qui ea videlicet die qua Christus in cruce suspensus
est, jejunium celebrat. Et quid est quod melliti
videbantur panes in mensa, nisi ut nimirum dulcia
spiritus alimenta comederent, dum per amaritudinem
carnis dulces Deo laudum modulos resonarent?
Tanto quippe dulcior gustus exoritur in palato cordis,
quanto major amaritudo districtionis perturbat
lasciviam carnis. Quid est etiam mensam abbatis
sub crucifixi Redemptoris pedibus ponere, nisi per

jejunium sextae feriae, quae dies crucis est, totum
refectorium salutiferae crucis signaculo dedicare? Et
quid est sub crucifixi Domini pedibus residere, nisi
post ejus vestigia tendere; et per eum, quo nos praecessit,
tramitem jugiter ambulare?
Verum ad hoc arctius commendandum, et illud
aptissime contigit ut sanctus quidam alius frater.
Petrus nomine, dum id constitueretur, abesset. Qui,
postea quinta quadam feria regressus, eadem nocte
per somnium vidit quod domnus Petrus illum ad
prandium convocaret secumque ipse conviva discumberet.
Sequenti vero die in capitulum veniens cum
caeteris fratribus disciplinam novi ritus accepit, et
sic laetus, et alacer factus, exsultavit in Spiritu sancto,
dicens: Ecce, Deo gratias, prandium, ad quod

me domnus Petrus Damianus vocaverat. Nec immerito
sane nostrae carnis afflictio mensa, vel refectio
dicitur, quoniam, unde nostrum per continentiam
corpus atteritur, inde spiritus supernae gratiae pinguedine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.