PL 144, col. 211
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
usus exemplo Christi, qui cum Deus esset, ab
hominibus argui non recusavit.
Domno NICOLAO beatissimo summae sedis antistiti,
PETRUS peccator monachus devotissimae servitutis
obsequium.
Quod in partibus nostris prosperitatis vestrae celebris
fama percrebuit, magna cor nostrum laetitiae
jucunditate perfunditur; totisque in Domino, qui
istorum auctor est munerum, visceribus gratulamur,
ita, ut dum mens instrinsecus jubilat, lingua
etiam in hanc vocem divinae laudis erumpat: « Gloria
in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis [(Luc. II)] . »
De Anconitanis autem, venerabilis domine, quotidie
pereuntibus nimis doleo, et de confuso atque
commixto peccatorum innocentiumque periculo
medullitus contremisco. Ecce enim per conditionem
carnis eorum quotidie corpora moriuntur, et per
sententiam vestram Petri gladius in animarum eorum
morte grassatur. Et nos quidem dormimus, sed
evaginatus sedis apostolicae mucro non dormit, qui
tot hominum millia una cruentae mortis strage prosternit,
non quidem in corporibus aliquando morituris;
sed, heu! proh dolor, quod intolerabile est,
in animabus sine fine victuris. Enimvero audenter
dicam, quia postquam dominus meus ad apostolatus
culmen ascendit, nunquam aliquid fecit, quod a nobis,
qui in ejus debemus vigilare custodia, tantopere
debeat formidari. Vobis enim subjici, vobis urbem
tradere, vobis se, et sua voluerunt humiliter subjugare;
sed eorum culpis obstantibus, non modo
istis janua misericordiae vestrae non patuit; quin
etiam, prolata sententia, a regno Dei, et a
luminibus Ecclesiae tanquam e diverso rebelles 9
et contumaces exclusit. Absit autem a domino meo,
ut cum vibrata tyranni cujuspiam dextera post caedem
duorum vel trium hominum mox timore compescitur;
illius, qui totius Christianae magister est
pietatis, gladius passim in tot animarum internecione
grassetur. Nam et Abner cum in ipso belli certamine
diceret ad Joab « Num usque ad internecionem
tuus mucro desaeviet? [(II Reg. II)] : » Protinus ille respondit:
« Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset
populus persequi fratrem suum [(Ibid.)] . » Absit,
inquam, ut dum unius hominis placere vult oculo,
tanta eorum, pro quibus Christi fusus est sanguis,
pereat multitudo. Vicem quippe illius tenes, qui
adhuc pauper, et tenuis, summis principibus
et magistratibus libera voce non timuit dicere:
« Obedire magis oportet Deo, quam hominibus [(Act. V)] .
» Et rursus: « Si justum est in conspectu
Dei vos potius audire quam Deum, judicate [(Act. IV)] . »
Quapropter si placet domino meo, ascitis domno
Hildebrando, sanctissimi ac purissimi consilii viro,
reverendissimis etiam Humberto et Bonifacio episcopis,
qui vestri videlicet acutissimi et perspicaces
sunt oculi, cum his consilii vestri communicate
mysterium, simulque tractate quo medicamine mors,
atque perditio tot pereuntium desinat animarum.