PL 144, col. 213

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

dignitate deposuit. Si ergo summi illi pontifices,
Aaron videlicet et Cyrillus, post amissionem
vestium perdiderunt etiam consequenter sacerdotalium
infulas dignitatum, quid mihi parvulo et indigno
aliud datur intelligi, nisi quia dum ornamentis
sacerdotalibus exuor, sacerdotali proculdubio dignitate
deponor?
Praeterea monasterium hospitando et confiscando,
muneribus abstulistis; de episcopatu quoque quidquid
proventus inveniri poterat, consumpsistis. Quid
ergo restat, nisi ut miles emeritus abjiciat cum
chlamyde cingulum, qui militaris stipendii perdidit
donativum? Cedant igitur jam in usus vestros episcopatus,
simul et monasteria, nec mihi quispiam
de caetero inane beneficii nomen objiciat, sed vestris

luce clarius innotescat. Noverit itaque vestra
utriusque benignitas, quia haec vobis ita irrevocabiliter
reddo, quod donec vita comes fuerit,
ulterius non tenebo.
EPISTOLA IX. AD EUMDEM NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM.
[(Habetur tom. III, estque opusculum 19.)]
EPISTOLA X. AD ALEXANDRUM II ROMANUM PONTIFICEM, ET HILDEBRANDUM S. R. E. CARDINALEM ARCHIDIACONUM.
[(Habetur tom. III, estque opusculum 20.)]
11 EPISTOLA XI. AD EUMDEM ALEXANDRUM II ROMANUM PONTIFICEM.
ARGUMENTUM.--Aurelianensem episcopum, cujus
Ecclesia ab improbis vexata multis calamitatum

procellis, et turbinibus agitabatur, pontifici
maximo accurate commendat: ut ejus auxilio
ex fluctibus emersa et sublevata, in tranquillitatis
tandem portu et securitatis conquiesceret.
Domno suo ALEXANDRO summae sedis antistiti,
PETRUS peccator monachus servitutem.
Noverit beatitudo vestra, venerabilis Pater, quoniam
episcopus hic Aurelianensis Ecclesiae per me
venit, meque decumbentem in grabato reperiens,
quia sperabat me apud vos aliquid posse, meae intercessionis
auxilium postulavit. Ex multis quippe
calamitatibus atque pressuris, quae non modo sibi,
sed et Ecclesiae suae a pravis atque perversis hominibus
inferuntur, se tandem non sine magna tribulatione
praeripiens, optimum duxit, ut spreto mundi
fallacis auxilio, solum sedis apostolicae remedium

peteret, ad sancta vestigia vestra corrueret; et
tanquam ad tutissimi portus sinum de multis procellis
fluctivagi maris, scopulis atque turbinibus,
sub sanctae Romanae Ecclesiae umbraculum convolaret.
Scilicet ut quae per divini muneris privilegium
omnibus in tribulatione succurrit, se quoque materna
pietate suscipiat, et ejus Ecclesiam a violentorum
iniquorumque hominum pervasione defendat.
Quapropter sanctam clementiam vestram, humiliter
obsecro, hostilis etiam amici mei domini archidiaconi,
caeterorumque sanctorum collateralium
vestrorum fraternitatem humiliter peto; ut fratri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.