PL 144, col. 221

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

ordinis dignitatem. Dignitas vero licet per manus
impositionem gratuito sit accepta, nequaquam tamen
mundat emptorem.
Adhuc autem ad investituram redeo, et a te, qui
non Ecclesiam, sed Ecclesiae praedia te comparasse
gloriaris, inquiro. Sane cum baculum ille tuis manibus
tradidit, dixitne: « Accipe terras, atque divitias
illius Ecclesiae: » an potius, quod certum est:
« Accipe Ecclesiam? » Quod si bona Ecclesiae sine
Ecclesia suscepisti, schismaticus es atque sacrilegus,
qui bona Ecclesiae ab Ecclesia dividis, et quod
alienum est, violenter in tui usus jura convertis.
Quod si Ecclesiam suscepisti, quod omnino negare
non potes, procul dubio factus es simoniacus: et
prius te venalitas fecit haereticum, quam manus

impositio redderet consecratum. Tunc enim consecrationem
evidentissime coemisti, cum id, propter
quod ad consecrationem promovendus eras, venaliter
accepisti. Sic enim unum pende ex altero, ut
qui terrena Ecclesiae bona suscipit, ad gratiam consecrationis aspiret; et qui consecratione perficitur,
bona Ecclesiae in usus egentium et caetera pietatis
opera dispensanda conservet. Hoc itaque modo licet
ecclesiasticae 19 facultatis mentio in ipsa manus
impositione non fiat, is tamen qui consecratur,
bonorum Ecclesiae dispensator efficitur; et cum
Ecclesiam suscipit, quamvis nil tunc de consecratione
dicatur, ad hoc tamen ut consecretur eligitur.
Ab ipso plane principio nascentis Ecclesiae salubris
haec coepit consuetudo fidelium, ut sua quaeque

vendentes, ad pedes apostolorum, apostolicorumque
virorum pecunias ponerent, quibus illi necessitatibus
pauperum subsidia ministrarent [(Act. IV)] . Post
autem visum est sanctis Patribus, qui scilicet illis
in sacri regiminis ordine successerunt, ut ii qui
converterentur ad Dominum, nequaquam distraherent
praedia, sed ea sanctis Ecclesiis traderent, non
jam transitorie, sed jure perpetuo necessitatibus
indigentium profutura. Et certe per Moysen in lege
praecipitur: « Omne, inquit, quod Domino consecratur,
sive homo, sive ager, non vendetur, nec
redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum,
sanctum sanctorum erit Domino [(Levit. XXVII)] . »
Ecce hic manifestissime prohibetur ea, quae Domino
consecrantur, vel vendi debere, vel redimi;

sed jussum est ea sancta sanctorum jugiter permanere.
Cur ergo gloriaris sancta sanctorum te pretio
redemisse, et rem Dei contra legem Dei, quae gratis
accipienda, gratis danda est, venaliter percepisse?
Tanquam non sit peccatum, quia sine consecratione
fit tale commercium? Sed idcirco fortasse non
times, quia lex illa vetus prohibet quidem culpam,
sed non irrogat poenam. Accipe igitur, quid super
hoc Romanae praesul Ecclesiae Bonifacius in Decretali
scribat epistola: « Nulli, inquit, liceat ignorare,
quia omne quod Domino consecratur, sive fuerit
homo, sive animal, sive ager, vel quidquid semel
fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino,
et ad jus pertinet sacerdotum. » Propter quod,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.