PL 144, col. 228

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

gladius Spiritus est verbum Dei [(Ephes. VI)] ; » et revera
tam immanis pressurae calamitas incumbit Ecclesiis,
ut tanquam Babylonicae legionis acies circumfusa,
et Jerusalem cum civibus suis videatur
obsessa. Saeculares enim quilibet ecclesiastica jura
corradunt, salaria subtrahunt, possessiones invadunt,
et sic stipendia pauperum, velut hostium se
reportare manubias gloriantur. Ipsi quoque saeculares
nihilominus inter se proprii juris bona diripiunt,
alter alteri supergredientes impingunt, et in communi
mundo conclusi, quia soli esse nequeunt, mutua
se pervasione collidunt. Mox arundineas rusticorum
tegetes aggrediuntur exurere, et fel atrocissimi
livoris, quod suis utique nequeunt inimicis
invomere, imbellibus non erubescunt rusticis propinare.

Et tunc sit ad litteram, quod canitur per
Prophetam: « Dum superbit impius, incenditur pauper [(Psal. IX)] .
» In quo nimirum nobilior est serpentina
virulentia, quam humana crudelitas. Serpens
enim fugit hominem nudum, aggreditur eum morsibus,
quem cernit indutum. Et fortis ac ingenuus quisque
bellator vitat inermem, impetit adversum se tela
vibrantem. Accipiter etiam ubi nidificat, in amplo
quodam circuitu nullam dignatur exercere rapinam;
ut quae facilia sunt, et in promptu nobiliter transeat: 26
in quibus vero major victoriae labor est, longinqua
perquirat. Isti vero adversus inermes arma corripiunt;
et dum fluant hostes, vapulant innocentes.
Porro autem dum hic prior laedit, protinus alter insurgit;
et non oculum pro oculo, juxta legem (Exod.

XXI), sed refert cum foenore laesionem. Talio quippe,
quae Tulliana lege decernitur, nostris temporibus
ignoratur, et disciplina vindictae, quae sub gentili
dudum servabatur imperio, nunc Evangelio veniam
terribiliter intonante, nescitur. Ideoque pro virga
tauream, pro scutica clavem, pro verbo ferrum,
pro vecte redhibent gladium. Erubescunt non excedentem
injuriae vicem, dedignantur illati discriminis
aequitatem. Videri victores atque terribiles ambiunt,
triumphalis gloriae titulos concupiscunt. Sic
itaque, dum unus irascitur, alter ad insaniam provocatur:
et rabies rabiem generat, ac furorem furor
inflammat. Sic et hoc experimento dignoscitur, quia
si rabidus canis hominem forte momorderit, tanta
vi rabies ejus in viscera protinus humana transfunditur,

ut mox ipso urinae conceptaculo eatuli generentur.
Quod nimirum hoc evidenti comprobatur
indicio, quia si is, qui canino morsu correptus est,
cantalenas, quod muscarum genus est, in aqua tritas
ebiberit, mox cum urina simul non sine magni
doloris gemitu catulos fundit. Et certe non contemnenda
res digna spectaculo, qualiter ex sicco dentium
osse soboles gignitur, in quo videlicet humor
seminis non habetur; et quod per genitale membrum
facile natura non poterat, per traducem dentium
similem in diverso genere speciem format. Et
forte non sine mysterio fit, ut per hoc animal, quod
cantalena dicitur, virus, quod ex canina rabie conceptum
est, egeratur. Incantator enim, praedicator

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.