PL 144, col. 312

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

cupidum me procul dubio assentatoriae laudis accusat.
Remordente scilicet conscientia protinus aio:
Cum iste mihi loqui venit ad votum meque conetur
benevolum reddere, nunquam me oleo delinificae suavitatis
aspergeret, si me delectari laudum favoribus
non speraret. In mea igitur laude confundor, et, dum
magnificari videor, erubesco. Ipse quippe me favor
objurgat, qui laudis avidum, et is qui videtur esse
laudatus, existimat.
Huc accedit quia quaecunque humana mens sano
viget fulta consilio, si se subtiliter et solerter inquirit,
vix in suis facultatibus invenit unde merito
sperare praeconium possit. Mortalis quippe conditio,
undique coarctata atque constricta, quid novit unde
possit extolli? Quis enim sciat quid in aeternitate

fuerit, antequam Deus hunc conderet mundum? Sed
cum ignoret quid fuerit ante mundi principium, novit 113
forsitan quid post ejus terminum sit futurum,
utrum scilicet in ministerio sui cursus ulterius astra
deserviant et utrumne post ea, quae nunc sunt, alia
rursus elementa succedant. Unde et Seraphim illa,
quae Isaias propheta in conspectu Domini stare conspexit,
senas alas habuisse describit: « Duabus,
inquit, velabant faciem, et duabus velabant pedes,
et duabus volabant. » Velabant porro faciem, sive
pedes, non suos, sed utique Dei. Et quid « per
faciem Dei, » nisi mundi principium? Quid « per
pedes, » nisi ejusdem mundi finis debet intelligi?
Alarum ergo Seraphim et plures sunt, quae velant,
et paucae quae volant, quia ex divinorum operum

celsitudine cum perpauca ad nostram permittantur
advolare notitiam, plurima in thesauris secretorum
coelestium servantur occulta. Nam quod funditus
ignoremus quid ante mundi principium fuerit, et
quid jam post consummationem sit futurum, idem
perhibet Isaias: « Priora, inquit, annuntiate mihi, et
novissima quae futura sunt, et dicam quia dii estis [(Isa. XLI)] .
» De mediis autem pauca utcunque cognoscimus,
quae ex Scripturarum attestatione nobis panduntur.
Porro autem et in his ipsis quantam notitiae
patiamur inopiam, qui sapientissimus inter homines
exstitit, non erubuit confiteri. Ait enim Salomon:
« Sunt justi et sapientes, quorum opera in manu
Domini, et tamen nescit homo utrum amore an odio
dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta
[(Eccle. IX)] .
» Ubi notandum quia, cum justos dicat
et sapientes, qui nimirum debuerant subtilius nosse
ipsos etiam perhibet, quae futura sunt ignorare.
Enimvero quod me non modo de sapientia, sed et
de vitae quoque quasi sanctitate laudastis, non ut
hoc vestra prudentia crederet, sed ob hanc fortassis
industriam, ut me ad procinctum sancti certaminis
acrius instigaret, qua confidentia, vel in hoc valeo
quantumlibet assentire, dum pro quovis otioso verbo
ratio redditur: dum sola fatui compellatio gehennae
supplicium comminatur, dum divinae legis non apex,
non iota praetereat, dum sola concupiscentiae visio moechiae
crimen incurrit? Haec et hujusmodi, venerabilis
pater, quisquis digna consideratione perpendit, ex divina

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.