PL 145, col. 110
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
novam mundo ingerit quaestionem, et perspicuae luci
plus intendendo, minusque videndo, conatur inferre
caliginem. Quomodo, inquiunt, gratia sancti Spiritus
vel per malos datur, vel a malis accipitur? non
attendentes, quia gratia sancti Spiritus ipse ordo
ecclesiasticae dignitatis accipitur: quem videlicet
sive indignus praebeat, sive indignus accipiat, Spiritus
sanctus, qui Ecclesiae suae jura disponit, ratum
esse decernit. Ut enim ait B. Hieronymus [(lib. I
adversus Jovinianum)] : « Episcopus, presbyter et diaconus
non sunt meritorum nomina, sed officiorum. »
Tanquam si vel tribunus ipse degener sit, vel degenerem
quempiam ad militiae suae ordinem provehat,
ad conservandum tamen militiae suae ordinem imperator
omne, quod factum est, firmum esse constituit;
nec enim tribunitii juris statuta convellit, qui
ipsum tribunum, quem necdum a proprii ordinis
dignitate dejecit, sed dicitur e diverso, ecce Evangelium
clamat: « Qui non intrat per ostium, sed
ingreditur aliunde, ille fur est et latro [(Joan. X)] . »
Esto, ut ille, qui aliunde clandestinus irrepsit, furti
et latrocinii constanter arguatur; me tamen, qui
per ostium intromisit, sui procul dubio criminis
participem non effecit. Ille itaque perpetrati sceleris
supplicium luat, dummodo me alieni reatus praejudicium
non involvat, nec alterius me exhibeat culpa
damnabilem, quem propriae innocentiae puritas reddit
immunem. Porro de eo, quod dicitur, quoniam gratiam
sancti Spiritus indignus homo accipere nequeat;
constat procul dubio, quia corpus Domini,
quod in sacris altaribus per sancti sacerdotis dedicatur
officium, concepta sancti Spiritus virtute, vivificatur,
et sanctificatur; ut nos vivificare valeat,
et santificare. Sicut in ipsis venerandis missarum
secretis dicitur: Per quem haec omnia, Domine,
semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis.
Neque enim aliter vivificare posse creditur nisi
per Spiritum sanctum; cum, testante 97 Veritate [(Joan. VI)] ,
Spiritus sit, qui vivificat. Quaero
ergo, cum sanctus sacerdos coeleste illud munus,
quod virtute sancti Spiritus vivificatum est, et
sanctificatum, atque, ut confidenter loquar, ejusdem
divini Spiritus gratia veraciter plenum, scelerato
forte cuilibet porrigit, numquid propterea Spiritus
sanctus Dominicum corpus deserit, et tanquam
squalorem sordidi vasis nauseatus abscedit? Sed si
ita est, quomodo verum est, quod per Apostolum
dicitur: Quia indigne percipiens, « judicium sibi
manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini? » [(I Cor. II.)]
Si enim abscedente Spiritu, non illud
jam corpus Domini, sed simpliciter communis est
panis, non incidit in judicium, qui nullum accipit
sacramentum: quod si absurdum videtur et impium
propter indigne suscipientes, sanctum Spiritum
a Christi corpore separare; non durum videatur
malos etiam homines ad dignos meritorum exitus
Spiritum sanctum posse suscipere. Hinc est quod B.
Augustinus [(1, q. 1 Multi)] in expositione Epistolae
S. Joannis apostoli sic loquitur, dicens: « Habere