PL 145, col. 114

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

Saepe namque Deus, ut dictum est, et illis
Spiritum suum ex largitate suae clementiae praerogat,
quos tamen per meritum pravae conversationis ignorat.
An non et illi Spiritum Dei indubitanter habuerant,
qui venientes ante tribunal Judicis clamabunt:
« Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus,
et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in
nomine tuo virtutes multas fecimus? » [(Matth. VII,
22)] . Quibus videlicet illico respondetur: « Discedite
a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Ibid). »
Qui nimirum, dum se et prophetiae spiritum habuisse
testantur, et tamen repulsionis sententiam subeunt,
patenter ostenditur, quia in quibusdam neque propter
pravitatem vitae Spiritus sanctus excluditur,
neque propter Spiritum sanctum quo irreverenter

abusi sunt, vita damnabilis excusatur. Sicut enim,
testante Domino: « Nescis unde Spiritus veniat,
aut quo vadat [(Joan. III)] , » sic etiam scire non potes,
cur aliquando et in reprobos homines veniat, atque
per eos suae voluntatis judicium promat. Nam cum
Apostolus dicat: « Quia spiritualis homo judicat
omnia, et a nemine judicatur [(I Cor. II)] ; » quis judicet
ipsum Spiritum sanctum, si et in pravos non
abhorreat arcana quadam, quam ipse novit, discretione
descendere: qui etiam coessentialem et coaeternum
sibi Dei Filium noluit ex impiorum manibus
liberare? Unde per Salomonem dicitur: « Benignus
est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit
maledictum a labiis suis [(Sap. I)] . » Benignus namque
Spiritus sanctus congrue dicitur, quia mala merentibus

bona retribuit, et dignis supplicio gratiae
suae munus impertit. Quis autem hoc loco maledicti
nomine, nisi Redemptor noster debet intelligi, qui ut
nos a maledictionis vinculo solveret, ipse non respuit
maledictionibus subjacere? Unde et Paulus dicit [(Galat. III)] :
« Christus nos redemit de maledicto legis,
factus pro nobis maledictum, quia scriptum est [(Deut. XXI)] :
Maledictus omnis, qui pendet in ligno:
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo
Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. »
Benignus ergo Spiritus sanctus non liberavit
maledictum a labiis suis: quia cuncta dominicae passionis
mortisque supplicia, quae de Christo per ora
prophetarum ante praedixerat, congruo tempore
per exhibitionem operum efficaciter adimplevit.

Tunc enim quodammodo a suis eum labiis liberaret,
si quod de illo propheticis enuntiaret
oraculis, per rerum ordinem non implesset. Ubi
notandum, quam profunde, quam mystice simul 101
congruat doctoris utriusque sententia.
Quod enim unus dixit, quia spiritus non liberabit
maledictum a labiis suis, hoc est, quod alter asseruit
ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem;
atque ut ostendat vir sapiens, de quo maledicto loqueretur,
praemissa sententia protinus addidit: « Quoniam
renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator
est verus, et linguae illius auditor [(Sap. I)] . » Quia
enim Patris, et Filii inseparabilis et coessentialis
est unitas, renum Filii testis, et cordis ejus scrutafor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.