PL 145, col. 122

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

invitus, dispensatio mihi credita est [(I
Cor. IX)] . » Ac si dicat: Illis prodest, quibus
dispenso; non mihi, qui facio. Ideo quoque 108
doctor egregius in expositione beati Joannis
evangelistae sic loquitur: « Jam vos mundi estis
propter verbum, quod locutus sum vobis [(Joan. XV)] . »
Quare non ait, mundi estis propter baptismum,
quo abluti estis, sed propter verbum, quod locutus
sum vobis: nisi quia et in aqua verbum mundat.
Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit
verbum ad elementum, et fit sacramentum
etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc
utique dixerat, quando discipulorum pedes lavit:
« Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed
est mundus totus [(Joan. XIII)] . » Unde ista tanta

virtus aquae est, ut corpus tangat, et cor abluat
nisi faciente verbo? Non quia dicitur, sed quia creditur.
Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens,
aliud virtus manens, hoc est verbum fidei, quod
praedicamus, ait Apostolus: « Quia si confessus
fueris in ore tuo, quia Dominus est Jesus. et credideris
in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a
mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam,
ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X;
Isa. VIII)] . » Unde in Actibus apostolorum legitur:
« Fide mundans corda eorum [(Act. XIII)] . » Et in
Epistola sua B. Petrus: « Sic et nos, inquit, baptisma
salvos facit, non carnis depositio sordium, sed
conscientiae bonae interrogatio in Deum [(I Petr.
III)] ; » hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quo

sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus.
Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre
agricola, dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit
pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat:
« Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro
aquae in verbo [(Ephes. V)] . » Mundatio igitur fluxo et
labili non tribueretur elemento, nisi adderetur in
verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia,
ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem,
tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quantumvis
nondum valentem corde credere ad justitiam
et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum,
de quo Dominus ait: « Jam vos mundi estis
propter verbum, quod locutus sum vobis [(Joan. XII)] . »
Secundum ergo beati hujus viri sententiam, imo

secundum ipsius Redemptoris nostri salutarem doctrinam,
sacramenti cujusque mysterium non ex
consecrantis est merito, sed in consecrationis est
verbo; ut non magnopere perpendatur quid in consecratione
per meritum lateat; sed quid in eum, qui
consecrandus est, per verba descendat. Idem quoque
ipse in expositione decimi psalmi, sic ait: Justus
autem quid? Si vos Caecilianus offendit, Christus quid
vobis fecit? Qui traditorem suum, quem diabolum nominavit,
qui ante traditionem Domini nec loculis Dominicis
fidem potuit exhibere, cum caeteris discipulis
ad praedicandum regnum coelorum misit; ut demonstraret
dona Dei pervenire ad eos, qui cum fide accipiunt;
et si talis sit, per quem accipiunt, qualis Judas fuit.
109
CAPUT XVII. De Anatolio, et Polychronio, qui post scelerata primordia bene conversi dignos se suis ordinibus ostenderunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.