PL 145, col. 160

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne · Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

ad Ecclesiam catholicam redeuntes baptizandi erant.
Non tamen generaliter censendum est baptizatos ab
haereticis rebaptizandos esse, ut Donatistarum haeresis,
contra quam sanctus Augustinus strenue decertavit,
impie affirmabat. Porro quam vera doctrina
sit ab haereticis etiam baptizatos in forma Ecclesiae,
non esse rebaptizandos, evidenter demonstrant
scholastici in 4 sent. dist. 4, quaest. unic., et sanctus
Thom. part. III, quaest. 66, art. 9, atque etiam
in cap. de Arianis, cap. Ab antiqua, De consecr.
dist. 4, quam sententiam cardinalem nostrum amplexatum
quoque fuisse, ex ejus verbis certissimum
redditur.
Sit nomen Domini benedictum.

Igitur ne coenosae libidinis impunita licentia pervagetur,
necesse est apostolicae severitatis congrua
reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum
in austeritate ponatur.
Ecce omnes illi, qui quavis quatuor generum quae
dicta sunt, foeditate polluuntur, prospecta aequitatis
censura, ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus,
tam sacrorum canonum quam nostro judicio depelluntur.
Sed nos humanius agentes, eos, qui vel propriis
manibus, vel invicem inter se egerunt semen,
vel etiam qui inter femora profuderunt, et non longo
usu, nec cum pluribus, si voluptatem refrenaverint,
et digna poenitudine probrosa commissa luerint, admitti
ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes,
non permanentes fuerant, divinae miserationi

confisi, volumus, atque etiam jubemus; ablata aliis
spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa
tempora secum, sive cum aliis vel cum pluribus,
brevi licet tempore, quolibet duorum foeditatis genere,
quae descripseras maculati: vel, quod est horrendum
dictu et auditu, in terga prolapsi sunt.
Contra quod nostrum apostolicae sanctionis decretum,
si quis ausus fuerit vel judicare vel latrare,
ordinis sui se noverit periculo agere. Qui enim non
pungit vitium, sed palpat, cum eo qui vitio moritur,
ipse quoque mortis reus merito judicatur. Sed, o fili
charissime, inenarrabiliter gaudeo, quia exemplo
tuae conversationis instruis, quidquid oratoria facultate
docuisti. Plus est enim opere docere, quam voce.
Quapropter auctore Deo palmam obtinebis victoriae,

et cum Deo, et Virginis Filio, laetaberis in coelesti
mansione tot mercedibus cumulatus, quot ereptis per
te a diaboli laqueis fueris constipatus et quodammodo
coronatus.
LIBER GOMORRHIANUS, AD LEONEM IX.
PRAEFATIO.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.