PL 145, col. 162

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

perdere vehementer perhorrescunt. Quidam
namque rectores Ecclesiarum circa hoc vitium humaniores
forsitan quam expediat, absolute decernunt
propter tres illos gradus, qui superius enumerati
sunt, neminem a suo ordine debere deponi;
hos autem solummodo non abnuunt degradari, quos
ultimo actu cecidisse constiterit. Unde fit, ut qui
cum octo, vel etiam decem aliis aeque sordidis in
hanc nequitiam lapsus esse cognoscitur, nihilominus
in suo ordine permanere videatur. Quae procul dubio
impia pietas non vulnus amputat, sed ut augeatur,
fomitem subministrat; non perpetrati illiciti actus
prohibet amaritudinem, sed perpetrandi potius tribuit
libertatem. Carnalis quippe cujuslibet ordinis
homo magis formidat, et expavescit in conspectu hominum

despici, quam in superni Judicis examine
condemnari; ac per hoc mavult quamlibet districtae,
quamlibet animosae poenitentiae sustinere laborem,
quam sui gradus periculo subjacere: et dum
per indiscretam discretionem non timet statum sui
honoris amittere, incitatur et inexperta praesumere,
et in his quae invite praesumpsit, diutius permanere;
atque, ut ita dixerim, dum illic non feritur, ubi
acrius dolet, in eo, in quo semel corruit, coenosae
obscoenitatis volutabro molliter jacet.
CAPUT III. Quod usibus immunditiae dediti, nec ad ordinem provehi, nec persistere debeant jam promoti.
Sed, ut nobis videtur, valde praeposterum est, ut
consuetudinaliter hac purulenta contagione foedati,

vel ad ordinem provehi, vel in gradu persistere audeant
jam promoti. Quia et rationi contrarium, et
canonicis Patrum sanctionibus probatur adversum.
Hoc autem non ad hoc assero, ut in majestatis vestrae
praesentia definitivae sententiae calculum proferam,
sed ut propriae opinionis arbitrium pandam.
Hoc nempe flagitium inter caetera crimina non immerito
deterrimum creditur; quandoquidem illud
omnipotens Deus semper uno modo exosum habuisse
legitur, et cum reliquis vitiis necdum per legale
praeceptum frena posuerat, jam hoc districtae ultionis
animadversione damnabat. Nam, ut taceamus,
quod Sodomam et Gomorrham [(Gen. XIX)] , duas videlicet
egregias civitates, omnesque finitimas regiones,
misso coelitus sulphure et igne subvertit; Onan

Judae filium propter hoc nefarium scelus immatura
morte percussit, teste Scriptura, quae dicit: « Sciens
Onan non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris
sui; semen fundebat in terram, ne liberi 151
fratris nomine nascerentur: et idcirco percussit
eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret [(Gen. XXXVIII)] .
» In lege quoque dicitur: « Qui dormierit
cum masculo coitu femineo, uterque operati
sunt nefas, morte moriantur; sanguis eorum sit super
eos [(Levit. XX)] . »
Quod autem ad ecclesiasticum ordinem promoveri
non debeat, qui in illud crimen lapsus est, quod
vetus lex praecipit morte damnari, testatur beatus
papa Gregorius [(lib. X, epist. 13)] , qui in suis epistolis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.