PL 145, col. 166
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
frustrari coguntur potius in exteriori vestibulo
remanere. Et frontem quidem possunt in sacrae
Scripturae saxa percutere, sed per divinae auctoritatis
aditum nequaquam permittuntur intrare; atque
dum ingredi, quo non sinuntur, attentant, nihil
aliud faciunt, quam obtectum parietem inaniter palpant.
Quibus non immerito congruit, quod per prophetam
dicitur: « Sicut in nocte ita palpabunt in
meridie [(Job V)] . » Et qui recti aditus limen transcendere
nequeunt, pererrando in circuitum insania rotante
volvuntur. De quibus per Psalmistam dicitur: « Deus
meus, pone illos ut rotam [(Psal. LXXXII)] . » Et item:
« In circuitu impii ambulant [(Psal. XI)] . » De quibus
etiam Paulus, cum superius memorata loqueretur,
paulo post subdit, dicens: « Qui talia agunt, digni
sunt morte, non solum qui illa faciunt, sed qui
consentiunt facientibus [(Rom. I)] . »
Plane qui ad tam terribile apostolicae invectionis
tonitru non expergiscitur, hic projecto non dormiens,
sed mortuus congrue judicatur. Et cum Apostolus non
de Judaeis utcunque fidelibus, sed de gentilibus, et
Deum ignorantibus tanto studio sententiam districtae
animadversionis exaggeret; quid, rogo, dixisset, si
tale hoc vulnus in ipso corpore sanctae Ecclesiae
fetere conspiceret? Praesertim quis dolor, quis compassionis
ardor pium istud pectus accenderet, si
hanc peremptoriam pestem grassari et in sacro ordine
didicisset? Audiant desides clericorum, sacerdotumque
rectores; audiant, et licet de suo securi
sint, alieni reatus se esse participes pertimescant.
Illi nimirum, qui ad corrigenda subditorum peccata
connivent, et inconsiderato silentio subditis peccandi
licentiam praebent. Audiant, inquam, et prudenter
intelligant, quia omnes uniformiter digni sunt morte;
videlicet non solum qui illa faciunt, sed et qui consentiunt
facientibus.
CAPUT VI. De spiritualibus patribus qui cum filiis suis coinquinantur.
Sed, o scelus inauditum! o facinus toto lacrymarum
fonte lugendum! Si hi morte plectendi sunt, qui
facientibus ista consentiunt, quod dignum illis poterit
excogitari supplicium, qui cum suis spiritualibus filiis
haec mala extrema damnatione punienda committunt?
Quis jam in gregibus reperiri valeat fructus, cum
pastor in ventrem diaboli tam profunda sit precipitatione
demersus? Quis jam sub ejus imperio maneat,
quem tam hostiliter a Deo extraneum non ignorat?
Qui de poenitente facit pellicem, et quem spiritualiter
Deo genuerat filium, ferreo diabolicae tyrannidis
imperio per suae carnis immunditiam subjungat
servum? Si mulierem quis violat, quam de sacro
fonte levavit, nunquid non absque ullo cunctationis
obstaculo communione privandus esse decernitur, 155
et sacrorum censura canonum per publicam
peonitentiam transire jubetur? Scriptum namque est:
Quia major est generatio spiritualis, quam carnalis.
Sequitur ergo, ut eadem sententia digne feriatur
et qui carnalem filiam perdidit, et qui spiritualem