PL 145, col. 171
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
poeniteat. Vir, qui inter femora fornicatus fuerit,
uno anno poeniteat; si iteraverit, duobus annis
poeniteat; si autem in terga fornicatus fuerit, tribus
annis poeniteat. Et cum peccare sicut Sodomita, ut
ipsi perhibetis, nihil aliud sit, quam fornicari in
terga; quid est, quod vestri canones in uno pene
versiculo tam multiformes inveniuntur et varii; ut
peccantibus sicut Sodomitae, decennii pondus injungant;
in terga vero fornicantibus, quod idem est,
infra triennii compendium poenitentiae lamenta coerceant?
Nonne haec monstris merito comparantur,
non natura prolatis, sed industria humana compositis,
quorum quaedam a capitibus equinis incipiunt,
et in hircorum ungulas terminantur? Quibus ergo
canonibus, quibus Patrum decretis ludibrio ista conveniant,
quae a semetipsis tam dissona, et ultra
cornuta fronte resultant? Quaequae semetipsa convellunt,
quibus auctoritatibus fulciantur? « Omne enim
regnum, ait Salvator, in seipsum divisum desolabitur,
et domus supra domum cadet, et si Satanas in
seipsum divisus est, quomodo stabit doctrina ipsius? » [(Luc. XI.)]
Modo enim judicium districtionis intendere,
modo crudelem videntur quasi misericordiam
exhibere: et velut in chimerali monstro hinc minas
leonis specie terribiliter intonat, inde vilis capella
humiliter beat; et hac velut variarum diversitate
formarum in risum potius excitant, quam ad poenitentiae
lamenta compungant.
Quibus quoque in errore similia sunt, quae sequuntur:
Qui cum pecude fuerit fornicatus, vel jumento,
decem annis poeniteat; item episcopus cum quadrupedibus
peccans, decem annis poeniteat, et gradum
amittat; presbyter quinque, diaconus tres, clericus
duos; cum prius absolute dicat: Quia quicunque
cum pecude vel jumento fuerit fornicatus, decem
annorum satisfactione multabitur; quomodo consequens
est, quod subjungitur: ut presbytero quinque,
diacono trium, clerico duorum annorum de pecuali
concubitu poenitentia indicetur? Unde quicunque,
hoc est, quilibet etiam laicus et decennalis spatii
afflictione constringitur, inde presbytero quinquennium
ponitur, id est, dimidium totius poenitentiae
relaxatur. Quibus, rogo, sacri eloquii paginis haec
frivola insomnia congruunt, quae semetipsa tam evidenter
impugnant? Quis non perpendat, quis aperte
non videat, quia haec, et his similia sacris canonibus
fraudulenter immista, figmenta sunt diabolica, atque
ad decipiendas simplicium animas callidis machinationibus
instituta? Sicut enim melli, vel quibuslibet
esculentioribus cibis venenum fraudulenter immittitur,
ut dum ad comedendum alimentorum suavitas
provocat, virus, quod latet, facilius in hominis interiora
se transfundat; ita haec subdola et mendosa 160
commenta sacris inseruntur eloquiis, ut suspicionem
effugiant falsitatis; et quodam quasi melle
sunt oblinita, dum falsae pietatis videntur dulcedine
saporata. Sed cave ab his, quicunque es, ne te Sirenarum
carmen mortifera suavitate demulceat; ne
navim tuae mentis in Scyllaeae voraginis profunda demergat: