PL 145, col. 183
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
oriuntur: ut ex quocunque eorum quis pestiferum
botryonem carpat, protinus veneno infectus indifferenter
intereat. Ex vinea enim Sodomorum vitis
eorum, et propago eorum ex Gomorrha: « Uva
eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis ipsis [(Deut. XXXII)] .
» Serpens enim iste, quem nostrae disputationis
sude frangere nitimur, quadriceps est, et
cujuscunque capitis dente momordit, totum mox suae
nequitiae virus infudit.
Sive ergo semetipsum quis polluat, sive alium
quocunque modo, licet discretione servata, procul
dubio tamen Sodomiticum scelus perpetrasse convincitur.
Neque enim legitur, quod illi Sodomorum
incolae solummodo alios consummato actu corruperint;
sed potius credendum est quod juxta effrenatae
libidinis impetum, diversis modis sint in se, vel in
alios turpitudinem operati. Plane si quis veniae locus
in hujus vitii ruina praeberetur, cui propensius remissio
indulgenda competeret, quam illi videlicet
eremitae, qui nesciendo peccavit? qui per simplicitatis
imperitiam cecidit? qui sibi hoc licere, velut
naturalis officii debitum, aestimavit? Discant miseri,
discant se a tam detestabilis vitii peste compescere,
lenocinantem libidinis lasciviam viriliter edomare,
petulantia carnis incentiva reprimere, terribile divinae
districtionis judicium medullitus formidare; ad
memoriam semper revocantes illam apostolicae comminationis
sententiam, qua dicitur: « Terribile est
incidere in manus Dei viventis [(Hebr. X)] . » Illud
etiam formidolose recolentes, quod propheta minaciter
intonat, dicens: « Quia in igne zeli Domini
devorabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro [(Sophon. I)] .
» Si enim carnales homines divino gladio
devorandi sunt, ut quid nunc ipsam carnem damnabiliter
diligunt? ut quid carnis voluptatibus enerviter
cedunt? Ille nimirum est gladius, quem Dominus
per Moysen intentat peccatoribus, dicens:
« Exacuam velut fulgur gladium meum [(Deut. XXXII)] . »
Et iterum: « Gladius, inquit, meus manducabit
carnes [(Ibid.)] ; » id est, furor meus deglutiet in carnis
delectatione viventes. Sicut enim ii, qui adversus
vitiorum monstra confligunt, supernae virtutis
auxilio fulciuntur; ita e diverso carnis immunditiae
dediti, soli divinae ultionis judicio reservantur. Unde
et Petrus: « Novit, inquit, Dominus pios de tentatione
eripere, iniquos vero in die judicii reservare
cruciandos: magis autem, qui post carnem in concupiscentia
immunditiae ambulant [(II Petr. II)] . » Quos
etiam alibi increpans, ait: « Existimantes, inquit, diei
delicias coinquinationes, et maculae deliciis affluentes,
conviviis suis luxuriantes in vobiscum, oculos habentes
plenos adulterio, et incessabili delicto [(Ibid.)] »
Nec glorientur, qui in sacro ordine positi sunt, si
exsecrabiliter vivunt: quia quo altius stantes eminent,
eo profundius corruentes jacent: et sicut
alios deberent nunc in sanctae conversationis vita
praecedere, ita postmodum atrociora coguntur supplicia
sustinere; quia juxta Petri vocem: « Deus
etiam angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus