PL 145, col. 378

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

egebit. Tolle siquidem duplicem spiritum, probationis
continuo cessat experimentum. Pulset ille Spiritus,
qui dicit: « Ego sto ad ostium, et pulso [(Apoc.
I)] ; » si cognoscitur, huic certe nulla mora protrahitur,
nulla probatio quaeritur, sed pulsanti protinus
aperitur. Denique sicut ex apostolico exemplo colligitur,
quod illic ponitur: « Probate spiritum, si
ex Deo est; » probatio ista magis suscipienti est
necessaria, quam venienti: videlicet ut suscipiens
internoscere valeat, quo impulsus spiritu suscipiendus
accedat. Nec jam probatio expedit, ubi qui probandus
est, perspicaciter innotescat. Ibi quippe lucernam
accendimus, ubi quod occultum est non
videmus; si autem quod latebat aspicitur, lucerna
protinus exstinguetur. Sic sic nimirum de cujus

mente, quo spiritu ducatur ambigitur, valde necessarium
est ut probetur. Ubi autem conscientia manifesta
claruerit, probationis exercitium inanescit.
Et cum (teste ejusdem libello regulae) cuncta pene
hujusmodi negotia in abbatis arbitrio et potestate
sint constituta, cum quilibet eo modo ad conversionem
venerit, sicut illi ab abbate praecipitur; quam
impudenter, quam inconsulte, quam infrunite quis
asserat, ut illa conversio irrita judicetur? Certe
eadem regula praecipit, ut abbatis mensa cum peregrinis
et hospitibus semper sit. Sed quia modo
propter reprimendam quorumdam crapulam, et
luxuriosa convivia, religiosi coenobiorum rectores
minime faciunt; te judice, ab officio suo removendi
erunt? Qui nimirum dum sancti doctoris intentionem

vigilanter aspiciunt, sequi verborum superficiem
parvipendunt; dum medullam vivificatoris
Spiritus ruminant, occidentis litterae paleas calcant.
Sed sicut et hic propter saporem intelligentiae, litterarum
corticem postponi non prohibes, ita etiam de
conversione monachi eadem necesse est consequenter
affirmes.
Sed quoniam ex quadratis argumentationum nostrarum
lapidibus inexpugnabile munimen ereximus,
consequens est, ut hoc in ipsius calce opusculi
quadam syllogismi clave firmiter obseremus. Omnes
namque, qui monachicae professionis habitum susceperunt,
aut spontaneo judicio sunt conversi, aut
vi coacti, aut suasoria calliditate decepti: qui autem
sponte conversi sunt, vel sub probatione ad monasterium

veniunt, vel postposita probationis difficultate
prorumpunt. Sed jam superius posita multiplici
canonum auctoritate firmatum est, ut quicunque
aut sponte conversi sunt, aut coacti,
aut etiam decepti, sive probati sunt, sive non
probati, excepto si uxoris consensum et promissionem 373
non habuerunt, omnes perseverare
in eo, quem acceperunt, monachico ordine omnimodis
compellantur. Concludatur ergo necesse est,
ut omnes qui monachica professionis habitum susceperunt,
exceptis his, qui absque uxoria permissione,
et promissione conversi sunt, quocunque alio modo
ad hoc propositum venerint, in eo, quem coeperunt,
ordine compellendi sunt omnimodis permanere.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.