PL 145, col. 45

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

et mare in sinu suo diffusum. De quo, ut
superius dictum est, legitur: « Verbo Domini coeli
firmati sunt [(Psal. XXXII)] . » Hoc Verbum de Patre
ante saecula genitum, in utero Virginis homo fieri
voluit in fine saeculorum. De cujus Verbi incarnatione
Habacuc loquitur, dicens: « Ante faciem
ejus ibit Verbum, et exibit in campis [(Habac. III)] . »
Quid autem sit hoc verbum, si solerter inquiritur,
paulo post inferius invenitur, cum dicit: « Ego
autem in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu
meo [(Ibid.)] . » Unde et Isaias apertissime clamat,
dicens: « Ecce, inquit, virgo in utero concipiet, et
pariet Filium: et vocabitur nomen ejus Emmanuel,
quod interpretatur nobiscum Deus [(Isai. VII)] . » De
quo per eumdem prophetam alibi dicitur: « Dominus

dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,
et brachium suum in Chaldaeis. Ego, ego
locutus sum, et feci: vocavi eum, adduxi eum, et
directa est via ejus [(Isai. XLVIII)] . » Et mox ex ipsius
Filii persona subjungitur: « Accedite ad me, et audite
hoc: non a principio in abscondito locutus sum:
ex tempore antequam fierent ibi eram: et nunc
Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Haec dicit
Dominus Deus redemptor sanctus Israel: Ego Dominus
Deus tuus docens te utilia, gubernans te in
via qua ambulas: utinam attendisses mandata mea, »
et reliqua [(Ibid.)] . Audi adhuc etiam Michaeae prophetae
testimonium de Christo: « Erit, inquit, in
novissimo dierum praeparatus mons domus Domini
in vertice montium, et sublimis super colles, et

fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae,
et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini
et ad domum Dei Jacob, et docebit nos de viis
suis, et ibimus in semitis ejus: quia de Sion exibit
lex, et verbum Domini de Hierusalem: et
judicabit inter populos multos, et corripiet gentes
fortes usque in longinquum [(Mich. V)] . » Quod
videlicet Isaias non modo sub eodem sensu, sed
ejusdem pene syllabis protulit: nec nos ad roborandum 28
assertionis nostrae sententiam piget
denuo scribere, quod per ora duorum prophetarum
Spiritus sanctus voluit geminare. Ait ergo:
« Erit, inquit, in novissimis diebus praeparatus mons
domus Domini in vertice montium, et elevabitur
super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt

populi, et dicent: Venite, ascendamus ad montem
Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos
vias suas, et ambulabimus in semitis ejus; quia de
Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem:
et judicabit gentes, et arguet populos multos [(Isai.
II)] ; » ubi et paulo post additur: « Domus Jacob,
venite, et ambulemus in lumine Domini [(Ibid.)] . »
Neque enim alter ab altero hanc sententiam mutuatus
esse merito creditur, cum uterque propheta
uno tempore, et sub eisdem regibus prophetasse
noscatur.
Quod si omnes ii veritatis testes necdum tibi, Judaee,
sufficiunt, audi tuum quoque Baruch dicentem:
« Hic est, inquit, Deus, et non aestimabitur alius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.