PL 145, col. 48

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

absconditus, Deus Israel Salvator. » Si ergo Deus
est ipse, qui loquitur; Deus cui dicit: « Tu es Deus; »
constat profecto, quia Patris ad Filium persona loquitur.
Nam et quod non dicitur, simpliciter tu es
Deus, sed in te est Deus, et tu es Deus absconditus,
humanitatem nostri Redemptoris manifeste designat.
In Christo enim Jesu, ut noster ait Apostolus, habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Quod
autem dicit: « Labor Egypti, et negotiatio Aethiopiae
et Sabaim, viri sublimes ad te transibunt, et te adorabunt [(Coloss. II)] ;
» aperte denuntiat ad fidem
Christi omnes nationes gentium convertendas. Unde
et paulo post subditur: « Convertimini ad me, et
salvi eritis omnes fines terrae; quia ego Deus et non
est alius. In memetipsum juravi: egredietur de ore

meo justitiae verbum, et non revertetur; quia mihi
curvabunt omnes genu, et jurabit omnis lingua [(Isa.
XLV)] . » Et mox ipse, qui loquitur Pater manifestum
de Filio perhibet testimonium, cum subjungit:
« Ergo in Domino dicent: meae sunt justitiae, et imperium:
Ad eum venient, et confundentur omnes,
qui repugnant ei. In Domino justificabitur, et laudabitur
omne semen Israel [(Ibid.)] . » Cui simile est illud,
quod per eumdem prophetam alibi dicitur:
« Parum est, inquit, ut sis mihi servus ad suscitandas
tribus Jacob, et faeces Israel convertendas: Dedi
te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad
extremum terrae [(Isai. XLIX)] . » Servus autem Christus
ideo dicitur, quia servi formam suscepit; unde
ex parte humanitatis in psalmo Patrem exorat, dicens:

« Custodi animam meam, quoniam sanctus
sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem
in te [(Psal. LXXXV)] . » Quis est enim iste, qui se
et sanctum esse constanter affirmat, et salvum se
fieri humiliter exorat, nisi ille, quem per Isaiam
Dominus venturum esse promittit, dicens: « Prope
est justus meus, egressus est Salvator meus? [(Isai LI.)]
»
Ecce, ut et humanitatis infirmitas, et divinitatis
potentia in uno mediatore Dei, et hominum ostendatur,
qui illic sibimet ipsi salutem poposcerat, hic
Salvator esse perhibetur. De quo idem Isaias alibi
testatur, dicens: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo David germen justum: et regnabit
rex, et sapiens erit, et faciet judicium, et justitiam

in terra [(Jer. XXII)] ; » deinde subjungit: « In diebus
illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter:
et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus
justus noster [(Ibid.)] . » Hic est justus, ad cujus adventum
idem propheta totis visceribus aestuat, et anhelat,
dicens: « Rorate, coeli desuper, et nubes pluant
justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et
justitia oriatur simul; ego Dominus creavi eum [(Isai.
XLV)] . » Et alibi: « Utinam, 31 inquit, dirumperes
coelos, et descenderes: a facie tua montes defluerent,
sicut exustio ignis tabescerent, atque arderent igni,
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis [(Isai. LXIV)] . »
Et iterum: « Propter Sion non tacebo, et propter
Hierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.