PL 145, col. 529
De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne · Contra philargyriam et cupiditatem munerum (Petrus Damianus), J. P. Migne
monachos, clericalia cuncta corrodunt, et solis
luicis, qui videlicet acrius ac mordacius insequendi
sunt, parcunt. Vident monachum incedentem; aspice,
inquiunt, unum scapulare. Presbyterum, vel Episcopum
abire prospiciunt, barbirasos se videre fatentur.
A quibus etiam si benedictio quaeritur, nullatenus
respondetur; protinus avertunt oculos,
asserentes scilicet eos, quibus respondeatur, indignos.
CAPUT IV. Cur Judaei in Christum male affecti.
Nos etiam si cum peccatoribus communicamus, et
simul vescimur, obtrectationum mox sale conspergimur,
laceramur, parique cum illis sententia damnationis
involvimur: imo nos, nos, inquam, et
ipsissimi sumus qui eorum indigni judicamur alloquio,
qui eorum sociale contubernium non meremur.
Sed haec non monachorum est regula, sed superstitio
Pharisaeorum: « Murmurabant, inquit evangelista,
Scribae et Pharisaei, dicentes: Quia hic peccatores
recipit, et manducat cum illis [(Luc. XV)] . » Et
haec est radix et tota materia unde feralis in Dominum
furor Judaici livoris incanduit; hinc in mortem
ejus viperini fellis malitia conspiravit: nimirum
quia se putabant legalium caeremoniarum esse custodes,
Dominum autem arguebant amicum publicanorum,
et Sabbata violantem. Delectat me cum Domino
meo hanc perferre calumniam, et malo cum illo in
domo Levi carnaliter vivere, quam in tabernaculis
peccatorum [(Psal. LXXXIII)] , hoc est, cum sanctis Deo
repugnantibus, habitare. Qui nimirum, spreta regula
Christi morum, stoicorum dogma sequuntur [(CICERO, Parad.
)] , dum esse prorsus aequalia omnia peccata
definiunt. Nos autem inter David sanctum, reprobumque
Saulem, Jonathan medium constituimus;
qui licet Saulem veritatis 540 ac Fidei sinceritate
transcendat, David tamen merita pietatemque non
aequat. Admonendi sunt itaque fratres nostri ne
nimis justi, nimis sint sapientes. De quorum primo
Salomon: « Noli, inquit, esse nimium justus [(Eccle.
VII)] ; » de secundo dicit Apostolus: « Noli plus sapere
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [(Rom. XII)] .
» Mala sapientia, quam caligo erroris
obnubilat; bona simplicitas, quae a catholicae
Cardinalibus episcopis apostolicae sedis PETRUS
peccator monachus salutem in Domino.