PL 145, col. 65

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

et unam tecum in calce hujus opusculi quaestiunculam
breviter agitare; quatenus quod tuae conversioni
sit congruum, nihil videatur nostris studiis
intentatum. Age igitur, responde mihi, quod gravius
peccatum patres vestri perpetrasse noscuntur, unde
Dei iram magis accenderent, et ejus in se vindictam
acrius provocarent? Murmurationem, inquies, idololatriam,
fornicationem. Nam et ego hoc tecum sentio,
et haec tria illorum delicta damnabiliora fuisse perpendo:
verumtamen haec omnia apud misericordem
Dei justitiam non irrevocabilem pertulere vindictam.
Siquidem ut ad vestrae antiquitatis recurramus historiam,
de murmuratione in libro Numeri legitur:
« Quia vociferans omnis turba flevit nocte illa, et
murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii

Israel, dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto,
et non in hac vasta solitudine: utinam pereamus, et
non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus
gladio, et uxores, ac liberi nostri ducantur captivi.
Et dixerunt alter ad alterum: constituamus
nobis ducem, et revertamur in Aegyptum [(Num. XIV)] . »
Propter hoc tamen, murmurationis videlicet immane
peccatum, non amplius quam per quadraginta annos
divinae severitatis in eos vindicta desaevit, sicut illis
Dominus dixisse legitur: « Filii, inquit, vestri
vagi erunt quadraginta annis, et portabunt iniquitates
patrum, donec consumantur cadavera vestra
in deserto juxta numerum quadraginta dierum,
quibus considerastis terram. Annus pro die imputabitur,
et quadraginta annis recipietis iniquitates

vestras [(Ibid.)] . » Pro vitulo etiam, quem
adoraverunt juxta montem Sinai, non amplius quam
viginti tria millia hominum novimus fuisse gladiis
interempta, sicut in libro Exodi legitur; 49
ait illis Moyses: « Ponat vir gladium super femur
suum, et ite, et redite de porta ad portam per
medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem,
et amicum, et proximum suum. Fecerunt filii Levi
juxta sermonem Moysi, et ceciderunt in die illa quasi
viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis
manus vestras Domino, unusquisque in filio, et
fratre suo, ut detur vobis benedictio [(Exod. XXXII)] . »
Pro fornicatione quoque, quam cum Madianitarum
filiabus exercuerunt, similiter non plus quam viginti
tria millia hominum gladio ceciderunt, sicut

in libro Numeri rursus scriptum est: « Cessavitque
plaga a filiis Israel, et occisi sunt viginti tria millia
hominum (Num XXV). » Quid ergo est, quod tam brevem
vindictam de peccatis patrum vestrorum Deus
recepisse legitur; vestra autem haec servitus, et per
totum mundum dispersio jam per tot saecula protelatur.
Lege etiam Josephum tuum [( De Bell.Jud. )] , ibi
reperies pro vindicta mortis Christi, quam cum Vespasiano
Titus exercuit, de populo Judaeorum decies
centena millia gladiis corruisse, et undecies centena
millia ducta fuisse captiva: et post haec quicunque
estis gladio devorante residui, omnium gentium pedibus
videmini servitute substrati; nempe patres
vestri, quicunque in captivitate ducti sunt, in ipso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.