PL 145, col. 73
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus
est [(Gen. XLIX)] . » Et tamen nec temporibus
Judicum legimus viros de tribu Juda semper super
Israel tenuisse ducatum, nec reges ex eadem tribu
principatum tenuisse usque ad Christi reperiuntur
adventum. Constat ergo, quia saepe Deus omnipotens,
quod homini promisit, imminuit; quoniam homo,
quod Deo debuerat, non implevit.
Regius advocatus.
Doce etiam ubi Deus promisit bonum aliquod, et
efficaciter non implevit.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Recordare quia dicit Dominus ad Josiam regem
Juda: « Pro eo, inquit, quod vidisti verba voluminis,
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram
Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et
habitatores ejus, et scidisti vestimenta tua, et flevisti
coram me: idcirco colligam te ad patres tuos,
et colligeris ad sepulcrum tuum in pace [(IV Reg.
XXII)] . » Et tamen paulo post Scriptura dicit: « In diebus
ejus ascendet Pharao Necho [Nechao] rex Aegypti
contra regem Assyriorum ad flumen Euphratem, et
abiit Josias in occursum ejus, et occisus est in Magedo
[Mageddo], cum vidisset eum [IV Reg. XXIII). »
Ad Sedechiam quoque regem Juda per Jeremiam
dicitur: « Audi verbum Domini, Sedeccia rex Juda:
Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio,
sed in pace morieris, et secundum combustiones
patrum tuorum, regum priorum, qui fuerunt ante
te, sic comburent te: et vae, Domine, plangent te:
quia verbum hoc ego locutus sum, dicit Dominus [(Jer. XXXIV)] .
» Quod nimirum quomodo potuerit
fieri, qui seriem scrutatur historiae, nunquam poterit
invenire. Nam postquam a rege Babylonis semel
est captus, Babyloniamque translatus, ulterius nunquam
legitur 58 ab ejus vinculis absolutus. Justo
ergo judicio subtrahit Deus homini nonnunquam bona
quae promisit, cum rebellis homo illius servare
mandata contemnit.
Regius advocatus.
Prosequere etiam quomodo Deus, quod minatus
est, non infligit.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Nemo, qui limen Ecclesiae terit, ignorat, quia
Jonas ad Niniven a Domino missus, exclamavit, dicens:
« Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur [(Jonae III)] .
» Sed quia civitas illa ad Deum
toto est corde conversa, nequaquam juxta minacem
Domini sententiam excidii est eversione deleta. Cum
ergo Deus omnipotens non modo verax, sed et ipsa
sit veritas, inviolato consilii sui manente proposito,
exterioris judicii sui saepe variat ordinem, juxta
humani sive probi, sive improbi meriti qualitatem;
quatenus et a pravitate correctus, quod Deus juste
minatur, evadat: et prolapsus in culpam, nullatenus,
quae pollicetur, bona percipiat. Hinc est, quod
per Jeremiam dicit: « Bonas facite vias vestras, et
studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri:
et poenitebit Dominum mali, quod locutus est adversum