PL 145, col. 76
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
omnes seniores, qui cum eo erant, Evangelio illius
comprobato, dixerunt ei: Vides, frater, quot millia
sunt Judaei, qui crediderunt in Christum, et ii omnes
aemulatores sunt legis. Audierunt autem de te, quod
discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes
sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere
filios suos, neque secundum consuetudinem
ingredi. Quid ergo est? utique oportet convenire
multitudinem: audient enim te supervenisse. Hoc
ergo fac, quod tibi dicimus: sunt nobis viri quatuor
votum habentes super se: his assumptis, sanctifica
te cum ipsis, et impende in eos, ut radant capita, et
sciant omnes, quia quae de te audierunt, falsa sunt,
sed ambulas et ipse custodiens legem. Tunc Paulus,
assumptis viris, posteriori die purificatus cum illis
intravit in templum, annuntians expletionem 61 dierum
purificationis; donec offerretur pro unoquoque
eorum oblatio [(Act. XVIII et XXI)] . »
Cur itaque Paulus juxta caeremonias Judaeorum
caput rasit, nudipedalia exercuit, sacrificia obtulit,
et legem destruens, legis praecepta observavit? Cur,
inquam, haec omnia, nisi ut his, qui ex Judaeis fideles
exstiterant, scandalum tolleretur? formam
suscepit aegritudinis, ut morbos auferret aegrotis;
servavit caeremonias legis, de quibus tamen in Epistola
sua dicit: « Quae mihi fuerunt lucra facta sunt
detrimenta, et propter Christum arbitror velut stercora [(Philip. III)] .
» Circumcidit hominem, et tamen
hoc terribiliter clamat: « Dico, inquit, vobis, quia
si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit
[(Gal. V)] .
» Quod, quaeso, majus peccatum esse poterit,
quam Christum perdere, Christianae religionis
regulam violare, Judaicae legis ritus inducere, novam
Evangelii gratiam impugnare? Et tamen haec
apostolus Paulus in superficie fecisse conspicitur,
ne in ipsis novae fidei rudimentis mentes adhuc tenerae
scandala paterentur. Quantum namque in exterioribus
cernitur, Cerinthus et Ebion nil pene
pejus inveniuntur egisse quam Paulus. Qui nimirum
in Christum credentes, propter hoc solum a parentibus
anathematizati sunt, quia legis caeremonias
Christi Evangelio miscuerunt; et sic nova confessi
sunt, ut vetera non mutarent. Sed ecce cum dicitur,
quoniam Jacobus et omnes seniores hoc Paulo
consilium dederunt; omnes ergo discipuli, quod
Paulus fecit, pariter fecerunt; unum scilicet in hoc
habent meritum, et qui fecit, et qui faciendi dedere
consilium.
Si ergo ipsi principes mundi, quorum legibus
parent, non modo regna terrarum, sed ultro etiam
celsitudo coelorum, non dubitavere perpaucis, qui
tunc erant hominibus in tam periculoso negotio
conscendere, cur nobis utique parvulis, et infra illorum
vestigia longe jacentibus non licuit innumerabili
Romanae Urbis multitudini subvenire? Sed
quid apostolos loquimur scandalum cavisse debilium,
et noviter conversorum; cum et ipse illorum
magister et Dominus, cujus nimirum omnia saecula
substernuntur imperio, ad nostrae imitationis exemplum,