PL 145, col. 82

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum [(Rom. VIII)] . » Cui et Salomon ait: « Cum
sis justus, et omnia juste disponas, ipsum quoque,
qui non debet puniri, condemnas [(Sap. II)] . » Quod
autem se Filius tradiderit idem dicit Apostolus:
« Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me. »
Quod autem et Spiritus sanctus tradiderit Filium
Sapientia perhibet, dicens: « Benignus est enim
Spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a
labiis suis [(Sap. I)] . » Maledicti apud veteres dicebantur
omnes qui pendebant in ligno. Christus
autem, ut Apostolus dicit, ut nos liberaret a maledicto,
factus est maledictum [(Gal. III)] . Spiritus vero
sanctus non liberavit maledictum a labiis suis, quia
quae per ora prophetarum de Christi passione locutus

est, non prohibuit; sed super eum sine diminutione
compleri cuncta permisit. Ergo secundum te,
qui non de cordis intentione, sed semper ex operis
vis superficie judicare: si Pater tradidit Filium, et
ipse se tradidit Filius, insuper et Spiritus sanctus,
Judas quid mali fecit? Facta est traditio a Patre,
facta est a Filio, nec non a Spiritu sancto, facta est
et a Juda. Una res a pluribus facta est, sed eadem
res in operatoribus discernenda est. Quod enim
Deus omnipotens ex charitate, hoc Judas fecit ex
pecuniae acquirendae cupidine. Quod Deus fecit ad
salutis nostrae remedium, hoc ille fecit ad explendum
insatiabilis avaritiae votum. Vides ergo quia non
quid homo faciat, debemus attendere; sed quo animo
et voluntate faciat, diligenter examinare. Nam

si sola duntaxat exteriora perpendimus, invenimus
ipsum Dominum Salvatorem et dixisse quod prohibet,
et aliter fecisse quam jubet. « Quisquis, ait,
dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis [(Matth. V)] :
» et tamen ipse resurrectionis suae die
duobus de se dubitative loquentibus ait: « O stulti,
et tardi corde ad credendum! [(Matth. XXV.)] » Dixerat
etiam in monte discipulis: « Si quis te percusserit
in dexteram maxillam, praebe illi et alteram [(Matth. V)] .
» In passione vero positus percutienti se in
maxillam puero sacerdotis non modo non alteram
praebuit, sed insuper dixit: « Si male locutus sum,
exprobra de malo; sin autem bene, cur me caedis? » [(Joan. XVIII.)]
Et quomodo jam verum erit quod de
illo Lucas ait: « Quia coepit facere, et docere (Act.

I), » si quod docuit non implevit? Sed procul dubio
intelligendum est hoc eum praecepisse ad praeparationem
cordis, non ad ostentationem operis. Quomodo
enim paratus corde non fuit in maxillam alteram
caedi, qui pro hominum salute decreverat toto
corpore crucifigi? Paulus etiam palma percussus
jussione pontificis, ait: « Percutiet te Deus, paries
dealbate [(Act. XXIII)] . » Quod minus intelligentibus
videtur in verbo convicium, sed in sensu prophetici
tenet oraculi sacramentum. Paries enim dealbatus
hypocrisis est, sacerdotalem sub hoc nomine praeferens
dignitatem, sed occultans intrinsecus luteam
malitiae turpitudinem: nam quod humilitatis fuit,
mirabiliter custodivit. Cum enim illi diceretur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.