PL 145, col. 86
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
exemplis; ut nos eatenus ignota doceret, et vos
ab illius sententiae vinculo potenter absolveret.
Deinde a domini mei regis, quam dicebamus, injuria,
quae scilicet nos adversum vos acrius accendebat,
tam strenue tua se purgavit oratorio, ut evidenti
clarescat indicio, quia in eo, quod sibi pontificem
populus Romanus elegit, majestati regiae
potissimum ministravit, nec ei, sicut dicebatur, privilegium
tulit, sed potius roboravit, dum non de
Romana Ecclesia, sed ex aula regia sacerdotem
ad apostolicae sedis culmen evexit. Postremo de electione
Parmensis episcopi quid dicemus? loquar, an
sileam? Sed, juxta Scripturam, « conceptum sermonem
tenere quis possit? [(Job IV.)] » Et certe ubi nuda
veritas cernitur, turpis ignominiae est, si commento
fallaciae deservitur. Ipsi plane liquido novimus anathematizatum
esse Gerardum, nec ignoramus ejus
instinctu potissimum hunc episcopum in hoc negotium
fuisse pellectum. Ut igitur ita loquar, arbor,
quae de venenata radice anathematis oritur, antequam
perniciosum prorumpat in fructum modis omnibus,
necesse est evellatur, testante Veritate, quae dicit:
« Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem mittetur [(Matth. III)] . »
Defensor Romanae Ecclesiae.
Ecce audivit beatitudo vestra, venerabiles Patres,
quoniam qui inspector est mentium, confoederat nos
in concertatione verborum. Vidit enim nos non malitiae
causa confligere, sed inveniendae veritatis studio
deservire [(Ephes. II)] , ideoque dignatus est motam
inter nos sopire querelam, et suam nobis inspirare
concordiam. Pax enim nostra, quae fecit
utraque unum, conflavit in eodem sensu corda duorum.
Agamus illi gratias, qui prius sagenam
Petro periclitari permisit, et turbine ventorum, et
procellis undarum: sed ecce ut regrediens manum
tetendit, Petrum erexit, ventis imperavit [(Marc.
VI)] , et discrimina marina compescuit, confestim
mare, quod in cumulos erigebatur, obruitur, tempestatis
procella sedatur, ventorum turbo reprimitur,
et aurea coeli facies serenatur.
Clausula dictionis.
Amodo igitur, dilectissimi, illinc regalis aulae consiliarii,
hinc sedis apostolicae comministri, utraque
pars in hoc uno studio conspiremus elaborantes, ut
summum sacerdotium et Romanum simul confoederetur
imperium; quatenus humanum genus, quod
per hos duos aspices in utraque substantia regitur,
nullis, quod absit, partibus, quod per Cadaloum nuper
factum est, rescindatur: sicque mundi vertices
in perpetuae charitatis unionem concurrant, ut inferiora
membra per eorum discordiam non resiliant;
quatenus sicut in uno mediatore Dei, et hominum
haec duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino
sunt conflata mysterio; ita sublimes istae duae personae 72
tanta sibimet invicem unanimitate jungantur,